Page images
PDF
EPUB

aliquid ab eis capiat occasione illa. Et si aliquid fuerit transgressum infra tales libertates pro defectu vigiliarum vel sectarum cum uthesio, illi quorum libertates sunt satisfaciant illis quibus damnum fuerit illatum, et respondeant nobis de hoc quod pacem nostram non observaverunt. Item singuli vicecomites nostri et ballivi eorum, forestarii et eorum servientes de eisdem balliis in comitatibus suis, omnem quam poterunt diligentiam apponant ad pacem nostram secundum formam praedictam custodiendam, et si audierint quod aliqui malefactores exerceant in aliquo bosco, vel alibi receptentur, propinquae villae et aliae quae ad hoc fuerint necessariae sequentur cum eis ad dictos malefactores capiendos. Et si quis miles vel alius, quicunque fuerit, aliquem hujusmodi malefactorem ceperit, vicecomites vel eorum ballivi recipiant illum sine dilatione et difficultate, ita quod nihil capiant ab eo qui ipsum cepit pro eo recipiendo. Si quis etiam ignotus inventus fuerit itinerans armatus, statim capiatur et liberetur vicecomiti vel ejus ballivo, vel alicui villae propinquiori quae habeat potestatem custodiendi eum, et in prisona custodiatur donec salvos plegios invenerit, quod erit ad pacem nostram et stabit recto, si quis versus eum loqui voluerit; et si plegios invenire non possit et postea in curia nostra convincatur de roberia vel hujusmodi transgressione per judicium ejusdem curiae deducatur; et nos respiciemus eos qui tales ceperint de hutesio eorum vel alio modo, sicut nobis placuerit.

Ceterum si aliquis malefactor captus fuerit in parcis vel in vivariis cum manuopere vel pro suspicione, vel per indictamentum patriae, et inde in curia nostra convincatur, tunc liberetur prisonae nostrae et ibi custodiatur per unum annum et unum diem; et tunc si habeat unde redimi possit, rationabiliter redimatur, et inveniat plegios de fidelitate, et quod de cetero talem transgressionem non faciet. Si vero nihil habeat unde redimi possit, nec plegios possit invenire, tunc regnum nostrum abjuret.

Praecipimus igitur quod, sicut te ipsum et omnia tua diligis, haec omnia praedicta in pleno comitatu tuo et per totum comitatum tuum, tam in mercatis quam in hundredis et nundinis, clamari facias et firmiter observari, sicut praedictum est, ne pro defectu tui in hac parte ad te nos graviter capere debeamus. Teste meipso apud Fecham, primo die Junii.—(Foedera, i. 209.)

A.D. 1235.

WRIT FOR THE COLLECTION OF SCUTAGE.

Although this tax is levied with the consent of the military tenants on whom it exclusively falls, the method of collection bears witness to the feudal character of the tax, and should be compared with the corresponding documents in the case of carucage, and of the aids of a 'fifteenth,' a 'thirtieth,' and a 'fortieth,' which were more distinctly the result of a national vote. According to the text of the charter of liberties recently confirmed, the scutages were to be taken in the way in which they had been taken in Henry II's time (above, p. 338); and in that case, the scutage being simply a payment in commutation of legal service, it might have been levied without a special grant. But the form of a grant seems to have been gone through, and thus the spirit of the Great Charter of John was maintained, although the clause under which such proceedings should have taken place was expunged.

REX vicecomiti Somerset., salutem. Scias quod comites et barones et omnes alii de toto regno nostro Angliae, spontanea voluntate sua et sine consuetudine concesserunt nobis efficax auxilium ad magna negotia nostra expedienda. Unde provisum est de consilio illorum quod habeamus de singulis feodis militum qui de nobis tenent in capite et de wardis, tam de novo feoffamento quam de veteri, duas marcas ad auxilium praedictum nobis faciendum, unde providerunt reddere nobis unam medietatem ad festum Sancti Michaelis anno XIXno et aliam medietatem ad Pascha anno XXo. Providerunt etiam quod praedictum scutagium colligatur per manus ballivorum suorum in singulis comitatibus et tradatur per manus eorundem duobus militibus quos ad hoc assignavimus in singulis comitatibus deferendum ad scaccarium nostrum Londoniis, ad liberandum ibidem thesaurario et camerariis nostris; et ideo tibi praecipimus quod ad mandatum omnium comitum et baronum et omnium aliorum qui de nobis tenent in capite, in balliva praedicta, modo praedicto sine dilatione distringas omnes milites et libere tenentes qui de eis tenent per servitium militare in balliva tua, ad reddendum ballivis suis de singulis feodis et wardis duas marcas ad praedictum auxilium nobis faciendum in terminis

[ocr errors]

praedictis, et liberandum Johanni de Aure, et Henrico de Meriet, quos ad hoc assignavimus in comitatu tuo sicut praedictum est, etc. Teste meipso apud Westmonasterium XVII. Julii, anno etc. XIX.-(Brady, Introd. Hist. Engl., App. p. 43.)

A.D. 1237. CONFIRMATION OF THE CHARTERS.

This is the confirmation in consideration of which the 'Commune Consilium' made the grant of a thirtieth. The charters are not rehearsed in the Act, nor was any further alteration made in the text of them after that of the year 1225.

HENRICUS Dei gratia rex Angliae, dominus Hiberniae, dux Normanniae et Aquitanniae, comes Andegaviae, omnibus Christi fidelibus praesentem cartam inspecturis, salutem. Sciatis quod intuitu Dei et pro salute animae nostrae et animarum antecessorum et haeredum nostrorum, ad exaltationem Sanctae Ecclesiae, et emendationem regni nostri, concessimus et hac carta nostra confirmavimus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus, liberis hominibus et omnibus de regno nostro Angliae, omnes libertates et liberas consuetudines contentas in cartis nostris quas eisdem fidelibus nostris fieri fecimus cum minoris essemus aetatis, scilicet tam in magna carta nostra quam in carta nostra de foresta. Et volumus et praecipimus, pro nobis et haeredibus nostris, quod praefati fideles nostri et successores et haeredes eorum habeant et teneant in perpetuum omnes libertates et liberas consuetudines praedictas, non obstante eo quod praedictae cartae confectae fuerunt cum minoris essemus aetatis, ut praedictum est. Hiis testibus venerabilibus patribus E. archiepiscopo Cantuar., P. Winton., J. Bathon., R. Dunolm., R. London., W. Karl., W. Exon., R. Sarr., H. Elyen., R. Linc., R. Hereford., A. Coventr. et Lychefeld., episcopis, W. Valenc. et W. Wygorn. electis, R. comite Cornub. et Pictav., J. comite Cestr. et Huntedon., J. comite Linc. constabulario Cestr., G. Marescallo comite Pembr., W. comite de Ferrar., W. comite Warenn., H. comite Kanc., H. comite Essex. let Hereford., Simone de Monteforti, Willelmo Lungesp., Willelmo de Ferrar., Willelmo de Vescy, Ricardo de Percy, Ricardo de Munfichet, Willelmo de Ros, Johanne Byset, Gilberto de Umframvill., Willelmo de Lancastr., Willelmo de Cantilupo,

Waltero de Clifford, Johanne Monem., Radulfo de Mortuo Mari, Willelmo Mauduit, Rogero la Zuch., Olivero de Vallibus, Gilberto Basset, et aliis. Dat. per manum venerabilis patris R. Cycestr. episcopi cancellarii nostri apud Westmonaster., XXVIIIo die Januarii, anno regni nostri vicesimo primo.—(Blackstone's Charters, pp. 68, 69.)

A.D. 1237. WRIT FOR THE COLLECTION OF THE THIRTIETH.

The appointment of four knights and a clerk to receive the assessment made on oath by the four men and reeve for their own township, is a new variety of expedient, to be compared with those given above (pp. 248, 274, 342, 345, 351, 355). The other points of importance in the writ are the direction for the election of the assessors of the township, the statement that the freeholders represented their villeins in their consent to the tax, and the provision for sparing the poor. The distinction between the villeins who, according to the lawyers, had no property of their own, and the poor, who had less than forty pence in bonis,' is worth remark.

REX Vicecomiti Kantiae salutem. Scias quod cum in octavis Sancti Hilarii anno regni nostri vicesimo primo, ad mandatum nostrum convenirent apud Westmonasterium archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites et barones totius regni nostri, et tractatum haberent nobiscum de statu nostro et regni nostri, iidem archiepiscopi, episcopi, abbates, priores et clerici terras habentes quae ad ecclesias suas non pertinent, comites, barones, milites et liberi homines, pro se et suis villanis, nobis concesserunt in auxilium tricesimam partem omnium mobilium suorum apparentium, sicut ea habebunt in autumno in crastino Exaltationis Sanctae Crucis, anno regni nostri vicesimo primo, quando blada sua fuerint coadunata; videlicet de bladis, carucis, ovibus, vaccis, porcis, haraciis, equis caretariis assignatis ad waignagia, et aliis pecoribus et bonis. Exceptis bonis quae praedicti archiepiscopi, episcopi et aliae personae ecclesiasticae habent in ecclesiis parochialibus sive praebendis, et terris ad praebendas et ecclesias parochiales spectantibus; exceptis argento et auro, palefridis, summariis, dextrariis, runcinis, armis, utensilibus et vasis.

Colligendam per manus dilectorum fidelium nostrorum Rogeri de Leburn, Simonis de Crape, Johannis de Adlington, per litteras Huward de Bichely et Ricardi de Wokundon, qui jurabunt coram te, quod negotium nostrum de auxilio nostro colligendo et assidendo pro posse suo bene et fideliter exsequentur per omnia, secundum suam conscientiam. Et ipsi quatuor milites et clericus praedictus eligi facient quatuor de legalioribus hominibus de singulis villis, quos statutis hundredis in comitatu tuo, certis die et loco coram eisdem ad mandatum eorum coram eis venire facies, qui jurabunt coram eisdem in praesentia ballivorum de singulis villis si interesse voluerint, quod auxilium illud fideliter assidebunt et rationabile pretium apponent omnibus rebus quae appretiandae fuerint, secundum communem et justam aestimationem et valorem, amore, gratia vel odio, vel alia occasione non impediente. Et postea particulas catallorum omnium et pretium ostendent quatuor militibus praedictis et clerico, et juxta provisionem dictorum militum et clerici pecuniam colligent, et eisdem militibus et clerico deferent et liberabunt per taillias et rotulos particulas continentes, reponendam in prioratu Sanctae Trinitatis Cantuariae; et si indiguerint auxilio tuo circa districtionem faciendam in collectione dictae pecuniae, tu eis auxilium parabis. Archiepiscopi vero, episcopi, abbates, priores in terris suis et libertatibus in comitatu tuo, per quatuor legales milites suos vel liberos et legales homines si milites non habuerint, simili modo circa praedictam tricesimam assidendam et colligendam et liberandam quatuor praedictis militibus ad hoc attornatis, procedent. Et scias quod praedicti quatuor homines de singulis villis non jurabunt de propriis catallis suis, nec eisdem pretium apponent, sed alii quatuor homines de singulis villis ad hoc electi per milites praedictos jurabunt de catallis praedictorum priorum quatuor hominum, secundum formam praedictam. Nullus autem pauper homo vel mulier aliquid ad hoc conferet, nisi habeat in bonis plus quam quadraginta denarios. Debet autem reddi pecunia praedicta ad duos terminos, videlicet, medietas in crastino Sancti Andreae anno regni nostri vicesimo secundo, et altera medietas in crastino Sanctae Trinitatis anno eodem. Tu autem ita efficax auxilium et utile consilium praedictis militibus praebeas in praedictis exsequendis, quod negotium praedictum ad commodum nostrum et utilitatem salubriter procedat. Nos autem concessimus praedictis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus et aliis magnatibus regni nostri, quod tam carta nostra de foresta quam alia de libertatibus, quas prius eis fieri fecimus, de cetero in omnibus teneantur. Nolumus etiam quod occasione hujus

« PreviousContinue »