Page images
PDF
EPUB

eum remanserit, viribus carebit. Prædicti vero Monachi, intuitu amicabilis compositionis, concesserunt prædicto Conventui de Giseburne redditum decem marcarum argenti in Capella de Edene, ita scil. quod prædictus Conventus de Giseburne habebit medietatem decimæ bladi in prædicta villa, et omnes obventiones quæ altare contingunt, excepta terra ipsius Capellæ, quæ remanebit in dominio et dispositione ipsorum Monachorum Dunelmensium. Habebit etiam prædictus Conventus de Giseburne unum masuagium juxta Cimiterium et tres acras terræ. Capellanum autem et cætera necessaria prædictæ Capella sufficienter invenient, et sinodalia persolvent. Prior vero et Conventus Dunelm. prædictam possessionem Priori et Conventui de Giseburne perpetuo warantizabunt. Prior vero de Giseburne pro se et Conventu suo de hac possessione Priori et Conventui Dunelm. fidelitatem se perpetuo observaturos firmiter promisit, et literas ratihabitionis Capituli sui ad Capitulum Dunelmense secum portavit. Ista autem compositio, juramento solemniter præstito, hinc inde corroborata est, dignumque duximus ipsam sigillorum nostrorum munimine confirmare. Actum anno incarnationis Dominicæ M° C° XC° IX° in Capitulo Ebor. (Durham 2da 1ma Ebor. No. 8).1

DCLXXXVID. Omnibus ad quos præsentes litteræ pervenerint, Roaldus Prior et Conventus de Giseburne, salutem. Noverit universitas vestra nos imperp. renunciasse spontanea voluntate juri, si quid habuimus, in Capellis de Dictona et de Wirkesale, ita scil. quod Prior et Monachi Dunelmenses prænominatas Capellas quiete et pacifice imperp. possidebunt, nullamque quæstionem ipsis super præfatis Capellis amplius movebimus, ipsasque abjuravimus; et ne temere contra factum nostrum venire possimus, tam renunciationem, quam concessionem nostram, jurejurando a nobis sollempniter præstito, corroboravimus. Et quia prænominati Prior et Monachi Dunelmenses nobis in Capella de Edene redditum decem marcarum concesserunt, et perpetuo warantizabunt, scil. medietatem decimæ bladi in prædicta villa, et totum altare, et unum mesuagium juxta Cimiterium, et tres acras terræ in competenti loco, ego Roaldus Prior et Conventus de

Endorsed "6 Cyrograffum inter nos et domum de Gisseburn super litigiis." Four seals of yellow wax attached. (1) Oval, 18 x 1. Hand issuing from the sinister side of the seal, holding crozier outwards + SIGILLVM: ABBATIS : DE: MELSA. (2) Circular, in. diameter.

An antique, a winged figure, Nike, facing left + SIGILLVM SECRETI. (3) Oval, 1 x 1. Eagle fronting, wings displayed + REINALDI ARVNDEL. (4) Oval, 2ğ x 13. This seal is engraved as the frontispiece to vol. i.

Giseburne de hac possessione Priori et Conventui Dunelmensibus fidelitatem nos perpetuo observaturos fideliter promisimus. Et de transactione inter nos fideliter observanda similiter securitatem fecimus. H. T. Domino A. Abbate de Melsa, et B. Priore de Novoburgo, et R. Præcentore Ebor., hujus causæ judicibus delegatis, Magistro Simone Decano Ebor., Hamone Thesaurario Ebor., Magistro W. Archidiacono de Notingham, Magistro Lisiardo, Willelmo de Cave, Canonicis Ebor., Arundello Capellano, Magistro Henrico de Dunelm., Magistro Roberto de Ettona, Magistro Simone de Ferlingtona, Magistro Henrico de Willardebi, Magistro Thoma de Vitri, et m. a. (Durham, 2da 1ma Ebor. No. 9).1

DCLXXXVIE. Venerabilibus viris et amicis in Cristo dilectis B. Priori et Conventui Dunelm., Conventus Canonicorum de Giseburne æternam in Domino salutem. Volentes finem debitum litigiis inter nos habitis super Capellis de Dictona et de Wirkesale, et inter vos et S. Canonicum nostrum super Hessewelle et Windegate et Bakestaineforde cum pert. suis imponere, procurationem horum negotiorum dilecto patri nostro R., latori præsentium, committimus; ratum habituri quicquid coram vobis secundum transactionem coram judicibus delegatis conceptam fecerit. Valete in Domino (Durham Charters, 2da 1ma Ebor. No. 12).2

CASTLE LEVINGTON.3

DCLXXXVIF. Notum sit omnibus, ad quos præsens scriptum pervenerit, quod ita convenit inter Johannem,

1 Endorsed "" 'Dyghton." "Carta Capituli de Giseburne super litigiis inter nos habitis super Capellis de Dicton et Wirkesale." Seal as in No. 686E.

2 Endorsed "Litteræ de rato Capituli de Giseburne de ratificatione ejusdem compositionis inter nos et Canonicos de Gisborne super Capellis de Dictona et de Wirke [sale] Heswelle et Windegate et Bakestanneforde." Seal, oval, 2ğ x 13. As in the frontispiece to Vol. i. Secretum, oval, 1 x . Bird displayed, + SIGILLVM : SECRETI :

3 So called from its prehistoric fortification of a circular form, to distinguish it from Kirklevington. The following is the description of it

given in Graves' History of Cleveland, p. 93-“ It is situated on the western bank of the Leven, to which the descent is steep; and commands a pleasing prospect of the windings and wooded banks of the river, and the country adjacent. The hill, on the west, south, and south-west, is nearly upon a level with the fields adjoining, from which it is guarded by a deep trench. The sides on the east, south-east, and north, are almost perpendicular; and rise from the bottom to the summit, to the height of about two hundred yards above the river. The crown of the hill is a plain of forty paces in diameter, defended by a breast-work of earth of considerable height, forming a circle of two hundred paces in

Priorem, et Conventum de Gyseburne, ex una parte, et Willelmum de Feugers, et E. uxorem illius, ex altera parte, viz. quod dicti Prior et Conventus concesserunt dictis W. et E. cantariam in Capella sua de Levington, in vita ipsorum. Ita scilicet quod dicti W. et E. Capellanum et alia sibi necessaria propriis sumptibus invenient, et Capellanus ibi ministraturus, antequam ibi celebret, fidelitatem matrici Ecclesiæ jurabit super ipsius indempnitate servanda. Nec licebit eis aliquem de parochia, excepta libera familia sua, in dicta Capella ad divina admittere; nec licebit Capellano, qui in dicta Capella pro tempore deserviet, in aliquo oblationes aut legata recipere, nec aliquem de parochia ad confessionem, vel communionem, sive aliquod ecclesiasticum sacramentum admittere, nisi mortis urgente3 periculo, aut de speciali mandato Capellani parochialis matricis Ecclesiæ. Prædicti vero W. et E. dabunt singulis annis matrici Ecclesiæ de Levington, nomine recognitionis, duos solidos, viz. duodecim den. ad Pentecosten, et duodecim den. ad festum S. Martini in hyeme. Et omnes obventiones et oblationes dicta Capellæ integre et fideliter referri facient ad matricem Ecclesiam ; et ipsam Ecclesiam, si in parochia fuerint, cor

[blocks in formation]

The family of de Feugeres, Felgeriis, or Filgeriis, derived its name from the town of Fougères on the borders of Normandy and Brittany. Members of this family seem from an early period to have been in possession of the manor of Castle Levington, which they held in chief. The earliest person of the name, of whom we have any mention, is Andrew de Faugeroll, who in 35 Henry 1. (1130-1131) held of the king one knight's fee in Yorkshire (Yorkshire Archæol. and Topog. Journal. III. 402). The next is a certain William de Fugeris, who was witness to a charter by Robert de Brus 1. (Whitby Chart. i. 95). He was still alive in 1164-65, when, under the name of William de Felgieres, he paid the king one marc (Pipe Roll, 11 Hen. II. p. 50). In

the first year of the next century, Andrew de Filgeriis paid a fine of ten marcs not to be obliged to cross the seas in the king's service (Ibid. 3 John, p. 304). In 1215 King John granted the custody of the land and heir of Andrew de Feugerolis to Philip de Ulecote, reserving his marriage (Rotuli Litterarum Clausarum, 188). Five years later the heir, William de Feugeres, paid homage to the king for his father's lands in Levintun and Breretun (Ibid. 445b). In 1281, by an Inq. post mortem, Andrew, aged fifty, was found to be the son and heir of William de Feugers (Yorkshire Inquisitions. i. 221). From this point we hear no more of the family, and the manor becomes part of the Meynell property, whether by grant from the Crown on the extinction of the Feugeres family, or by marriage with its heiress, is uncer

tain.

3 Urgenti.

The mother church at Kirklevington is dedicated to St. Martin, whose feast day is November 11. The church is about two miles from Castle Levington.

poraliter visitabunt in festo Ecclesiæ, nisi gravi infirmitate aut inevitabili necessitate fuerint impediti. Quod si forte processu temporis aliquod dampnum, sive dedecus, sive nocumentum, matrici Ecclesiæ occasione dictæ concessionis emerserit, aut ipsi W. et E. a dicta forma in aliquo recesserint, licebit præfatis Priori et Conventui, nullius obstante contradictione, reclamatione, vel impetratione, aut appellatione, dictam Capellam suspendere et Cantariam in ea omnius subtrahere, donec de injuria et transgressione plene eis fuerit satisfactum. In cujus rei test. utraque pars præsenti scripto sigillum suum apposuit (Dodsworth MSS. xcv. 62).

KEPWYCK.1

DCLXXXVII. Radulphus de Tameton . . . Deo etc., cum corpore meo, redditum quindecim solidorum per annum de una car. terræ cum pert. in Kepwyck, unde quælibet bovata terræ reddit viginti duos den. et obolum annuatim, medietatem ad festum Apostolorum Petri et Pauli, et medietatem ad festum S. Andreæ in yeme, viz. homagium et servitium Willelmi fil. Unyet et hæredum suorum, de quinque bov. terræ quas tenuit idem Willelmus de me in eadem villa, et homagium et servitium Arnaldi filii Roberti et hæredum suorum, de una bov. terræ quam ipse Arnaldus tenuit de me in eadem villa, et homagium et servitium Thomæ filii Roberti et hæredum suorum, de una bov. terræ quam idem Thomas tenuit de me in eadem villa; et homagium et servitium Adæ filii Agnetis, de una bov. terræ quam ipse Adam tenuit de me in eadem villa, cum wardis, releviis, et cum omnibus pert. et escaetis, quæ de prædictis terris accidere poterunt. Tenendum et habendum in lib. et pur. et perp. elem., sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest vel teneri. H. T. Thoma de Wilton, Roberto de Laysingby, Willelmo de Maltby, Rogero de Sturs, Stephano Rosell, Johanne de Esby Clerico, Willelmo Loreng, Nicholao de Aton, Waltero Brenhand, Nicholao Marchand, Hugone [de] Engelby, Radulfo de Marton, Johanne de Toschotes, Johanne de Bernaldeby, et

m. a.

DCLXXXVIIA. Hæc est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eborum, in crastino S. Nicolai, anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis decimo nono [Dec. 7,

1 Kepwick, a small village eight de Tameton, and his sister Osanna, miles south-east of Northallerton. mentioned in the next deed. See No. 664A for notes about Ralph

1234], coram Rogero Bertram, Roberto de Ros, Ada de Novo Mercato, Willelmo de Ebor., Radulpho de Norwico, et Iollano de Neville, Justiciariis Itinerantibus, et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi præsentibus, Inter Michaelem, Priorem de Giseburne, querentem, per Andream Canonicum suum, positum loco suo etc., et Johannem de Langeberghe, et Osannam uxorem ejus, impedientes, de quindecim solidatis redditus cum pert. in Kepwyche. Unde placitum warantiæ cartæ summonitum fuit inter eos in eadem Curia, scil. quod prædicti Johannes et Osanna recognoverunt totum prædictum redditum cum pert. esse jus ipsius Prioris, et succ. suorum, et Ecclesiæ suæ de Gyseburne, ut illum quem idem Prior et Ecclesia sua de Gyseburne habent ex dono Radulphi de Tameton, fratris ipsius Osannæ, cujus hæres ipsa est. Scilicet homagium et totum servitium Willelmi filii Unyet et hæredum suorum, de toto tenemento quod idem Willelmus prius tenuit de prædicto Radulpho in eadem villa, scilicet novem sol. et quatuor den., et unum obulum per annum; et homagium et totum servitium Thomæ filii Roberti et hæredum suorum, de toto tenemento quod idem Thomas prius tenuit de prædicto Radulpho in eadem villa, scil. viginti et duos den. et unum obulum per annum; et homagium et totum servitium Adæ filii Agnetis et hæredum suorum, de toto tenemento quod idem Ada [m] prius tenuit de prædicto Radulpho in eadem villa, scil. viginti et duos den. et j obulum per annum; et totum servitium de toto tenemento quod Eynaldus filius Roberti quondam tenuit de prædicto Radulpho in eadem villa, scil. viginti et duos den. et j obulum. Habendum et tenendum eidem Priori, et succ. suis, et Ecclesiæ suæ de Gyseburne, de prædictis Johanne et Osanna, et hær. ipsius Osannæ, in lib. pur. et perp. elem. imperp., quietam ab omni sæculari servitio et exactione. Et prædicti Johannes et Osanna, et hær. ipsius Osannæ, warantizabunt eidem Priori, et succ. suis, et Ecclesiæ suæ de Gyseburne, totum prædictum redditum cum pert., secundum quod prædictum est, ut lib. pur. et perp. elem., contra omnes gentes imperp. Et idem Prior recepit prædictos Johannem et Osannam, et hæredes ipsius Osannæ, in singulis beneficiis et orationibus, quæ de cætero fient in prædicta Ecclesia de Gyseburne imperp. Et hæc concordia facta fuit, præsentibus prædictis Willelmo, Thoma, et Ada, et cognoscentibus se debere prædicta homagia et servitia (Pedes Finium Ebor. 16-19 Hen. III. No. 58).

Folios 251, 252 blank.

« PreviousContinue »