Page images
PDF
EPUB

volumus quoniam Hoto Bernardus (1) et uxor ejus Peitavina, fecerunt donum Deo et Sancto Petro Vosiensi, totum quod exquirebant in manso de Rofinac (2) et sex mansos, duos a Basalgor (3) et IIII a Conils (4), tali conventu quo post mortem uxoris sue, tres mansi Sancto Petro remaneant et post mortem suam, alii tres. Absolvit etiam Deo et Beato Petro quendam servum nomine Narbonellum.

Hoc totum fecit in manu domni Rainaldi abbatis, audiente Petro de Carreiras et Petro Valencia, monachis et Arberto de Camairac et Geraldo Panatario.

CXCVI

KARTA PETRI RAINALDI

1111-1124.

Omnibus hominibus notum sit quoniam ego Petrus Rainaldus et Willelmus et Raimundus et Audiardis, soror nostra, damus atque concedimus domino Deo et Sancto Petro apostolo ad Vosiensem locum, totum quicquid in villa de Brunt habemus vel exquirimus, sicut modo tenetur et habetur a monachis Vosiensibus, ita concedimus atque damus.

Hujus rei auditores fuerunt domnus Rainaldus abbas, et Petrus Garit, monacus, et Geraldus Guido et Rotbertus de Rofinac et Johannes Peissun, et Geraldus La Masa, et Galterius et Stephanus de Castris.

CXCVII

KARTA STEPHANI DE CASTRIS

1111-1124

Omnibus hominibus notum sit quoniam Stephanus de Castris,

(1) Othon Bernard, l'un des « principibus Breenensium » fils de Pierre et d'Agnès de Comborn. (Voir charte LXXXVI, p. 51).

(2) Rouffignac, comm. de Lubersac, 12 kil. N. de Vigeois. Voir notes 1, p. 56, et 4, p. 101.

(3) Bazagour ou Bazangour, comm. de Chamboulive, 16 kil. E. de Vigeois.

(4) Connil, comm. de Lonzac, 6 kil, au N. de Bazagour, 22 kil. N. E. de Vigeois.

dedit Deo et Sancto Petro Vosiensi totum quod habebat in mansum de Planos, pro anima fratris sui Galterii, tenens in manibus textum Evangelii, ante altare Sancti Petri.

Hoc donum factum est temporibus Ludovici regis Francorum et Eustorgio episcopo tenente Lemovice sedis, audiente domno Rainaldo abbate et Rainaldo Hugone et Petro fratri suo et Malbernardo et Geraldo de Sejur et omni congregatione ejusdem monasterii.

CXCVIII

KARTA BERNARDI IRATI

*Notum sit omnibus hominibus quia Bernardus Iratus, misit in pignore Agnès de Bré quod habebat in manso d'Espunzans (1) propter XII sol; quem mansum dedit ipsa domino Deo et Sancto Petro Vosiensi, pro salute animę suę.

Postea vero ipse Bernardus Iratus, accepit a Geraldo, armario, VIII sol; deditque domino Deo et Sancto Petro Vosiensi totum quod habebat in eodem manso, firmavit que per fidem suam quod ab omnibus hominibus tueretur, deditque fidem Petro de Vallada.

CXCIX

ALIA KARTA

Igitur Bernardus Iratus misit olim in pignore Bernardo de Bré, totum quod habebat in duobus mansis de Javerlac (2), propter III mod. segl. et XIII sol. Ad extremum vero positus, iste Bernardus Iratus, dedit domino Deo et Sancto Petro Vosiensi, pro anima sua quecumque in his mansis dare poterat.

Auditores fuerunt Rainaldus, secretarius, et Geraldus, armarius, et Petrus Guido, presbiter et Petrus Galterius et Galterius bajulus.

*Fol. XCV, yo.

(1) Espioussas ou Espieussas, comm. de La Graulière, 5 kil. S. E. de Vigeois, déjà identifié notes 3, p. 69, et 5, p. 87.

(2) Javerliac, 3 kil. S. de Vigeois (voir notes 2-3, p. 51; 1, p. 103; 1, p. 109; 1, p. 113, et 2, p. 146.)

CC

KARTA GERALDI PUNCHET

Ergo Geraldus videlicet Punchet, dedit Deo et Sancto Petro Vosiensi in mansi Arnulfi de Vaenas IIII den. de jutzia quos habebat de Bernardo Irato; dedit que ei Rainaldus, secretarius, IIII sol. et ut hoc concederet Bernadus Iratus, dedit ei Rainaldus, secretarius, III sol.

Auditores Paravisa et Audebertus, gener ejus.

CCI

ALIA KARTA

Isdem Bernardus Iratus dedit Sancto Petro Vosiensi bordariam de Sutzac, accepit que pro hoc, VI sol et IIII sext. segl.

Auditores fuerunt, Rainaldus, secretarius, et Petrus Guido, Raimundus La Planca, Stephanus Bernardus.

CCII

ALIA KARTA

Bernardus Malamancia et Johannes frater ejus, dederunt Deo et Sancto Petro Vosiensi, II°s sol. in manso Charlun, quos habebant de Bernardo Irato, et Bernardus iste concessit accepitque pro hoc a Rainaldo, secretario, duos sol.

CCIII

KARTA BERNARDI VICECOMITIS

1111-1119

Cunctorum presentium hoc sit omnibus notum subsequentium

quoniam Bernardus vicecomes (1), misit in pignore domno Petro abbate totum quod abebat in villa de Murat (2) pro LX. sol. Postea vero in manu domni Rainaldi abbatis, ipse Bernardus et Archambaldus (3) filius ejus propter Bosonem Laden, dederunt Deo et Beato Petro Vosiensi totum quod abebant in hac terra de Murat. Auditores fuerunt Hugo Dentz, Amelius de Carreiras, Doitrannus, filius ejus, Rainaldus Hugo et ceteri milites Combornenses.

[ocr errors]

Hugo quoque Denz et Bernardus filius ejus et uxor ipsius Petronilla, dederunt quicquid in hac terra abebant, vel alii per eos in capitolio monasterii Vosiensis, in manu domni Rainaldi abbatis, pro anima Bosonis Laden et suorum omnium parentum.

Hujus rei fuit auditor et prolocutor Amelius de Kareiras et Ademarus filius ejus et Petrus de Vallada.

CCIV

KARTA RAINALDI UGONIS

1111-1124

Notum sit omnibus hominibus quoniam Rainaldus Hugo, dedit Deo et Sancto Petro Vosiensi..... et duos sextarios frumenti in terra que est juxta Magnania (4) quam tenet G. Bernardus pro anima uxoris sue Berniardis.

Factum est donum istud temporibus Ludovici regis Francorum, Eustorgio tenente episcopatu Lemovice sedis.

Auditores fuerunt domnus abbas Rainaldus, P. Guariht, P. de Kareiras, G. Camararius, P. Bernardus de Salesa.

* Fol. XCVI, ro.

(1) Bernard, vicomte de Comborn (1092-1119).

(2) Il existe deux villages de ce nom dans le voisinage de Vigeois; le premier, 3 kil. S. O., et 4 kil. N. du château de Comborn; le second, comm. de Voutezae, 12 kil. S. 0. de Vigeois.

La charte de fondation de La Chartreuse de Glandier en 1219 porte donation par Archambaud VI, vicomte de Comborn, du tènement de Murat, paroisse de Voutezac. Nous inclinerions cependant pour le premier.

(3) Archambaud IV, vicomte de Comborn, 1119-1437 (voir note 1, p. 143). (4) La Moneille, comm. de Voutezac, 11 kil. S. O. de Vigeois (voir notes 4, p. 85; 7, p. 87; 6, p. 102; 3, p. 141, et 3, p. 147).

CCV

KARTA AUDIARDIS LA RIBERIA

1111-1124

Presentibus atque futuris notum sit quoniam Audiardis, uxor Arberti de La Reibeira, dedit Deo et Sancto Petro Vosiensi unum mansum alla Beceira (1), in quo Constantinus et frater suus habitant, totum ex integro post mortem suam, et in vita sua omni anno recognoscentia ad festivitatem Sanctę Marię in Augusto, XII den. redendos.

Hoc donum factum est in manu domni Rainaldi abbatis, audiente omni congregatione ejusdem monasterii, insuper Willelmo de Maensac et Petro de La Ribeira.

CCVI

KARTA GERALDI CAPELLANI.

1111-1124

Omnibus hominibus notum sit quoniam Geraldus, capellanus de Torenna (2), dedit Deo et Sancto Petro Vosiensi apud ecclesiam de Sarazac (3), unam domum et unum ortum et unam vineam, in manu domni Rainaldi abbatis.

Factum est hoc donum temporibus Ludovici regis Francorum, Eustorgio tenente episcopatu Lemovice sedis, in capitolio ejusdem monasterii, in die festivitatis Sancti Andree, audiente domno Rainaldo abbate, qui hoc donum accepit insuper et omni congregatione fratrum.

(1) La Beceyrie ou la Besseyrie, comm. de Saint-Clément, 12 kil. S. E. de Vigeois. Un autre La Beysserre, comm. d'Allassac, 13 kıl. S. de Vigeois. Voir note 11, p. 113.

(2) Turenne, chef-lieu de comm., cant. de Meyssac, autrefois capitale de la célèbre vicomté de ce nom, 35 kil. S. de Vigeois. Les relations étroites de parenté existant entre les vicomtes de Comborn et ceux de Turenne, qui en étaient une branche cadette, expliquent les libéralités faites à diverses reprises au monastère de Vigeois.

(3) Sarazac, chef-lieu de comm. 5 kil. S. de Turenne, 40 kil. S. de Vigcois.

« PreviousContinue »