Page images
PDF
EPUB

CLXVII

DONUM ADEMARI EBRARDI

1060-1108

Tam presentes quam futuri noverint quoniam ego Ademarus Ebrardi, dono Deo et Sancto Petro Vosiensi et monachis ibi degentibus duos mansos a Bronz, quorum unus vocatur mansus Bernart Barril et alius mansus Rainaudenc et XIIcim sestairadas de terra. Hoc totum, dono et concedo ego Ademarus ad locum Vosidensem (1) pro salute animę meę.

Hoc donum concessit uxor mea nomine Stephana, audientibus Rainaldo monaco secretario, Petro Audeberto, presbitero de Alaciac, qui hoc donum receperunt et Geraldus Johannes, et Stephanus de Bronz et multi alii, fuerunt auditores et confirmatores de hoc dono. Factum est donum istud in mense junio, temporibus Philippi regis Francorum.

ANNO AB INCARNATIONE DEI MILLESIMO XCV, DEDICATA EST ECCLESIA BEATI MARTIALIS LEMOVICENSIS A DOMNO URBANO PAPA ET ANNO EJUSDEM INCARNATI MILL. C. XXII, CONCREMATA SUNT IGNE OMNIA

EDIFICIA IPSIUS ECCLESIE.

CLXVIII

1140-1164

* Presentibus atque futuris notum sit quoniam ego Bernardus relinquo atque concedo et dono Deo et Beato Petro apostolo

Vosiensi omnem querelam quam. .

sibi succe

dentium quicquid in eorum mutatione juste aut injuste requirebam et omnes consuetudines malas in pace dimitto.

* Fol. LXXXIX, ro.

(1) C'est la seule fois, avec le testament de Saint-Yrieix, où nous voyons l'orthographe de Vigeois s'affirmer sous sa forme la plus ancienne : Vosidense.

Hoc autem facio ante portam monasterii Beatę Marię in die veneris, in presentia domni Ademari abbatis ipsius loci, audientibus Martino, priore (1) et ceteris fratribus et Petro archipresbitero, Rotberto et Geraldo La Vallada, Hugone Baudrico, militibus, temporibus Ludovici regis Francorum et Geraldi episcopi Lemovicensis (2).

CLXIX

KARTA DE MANSO DE COLUMBES GERALDI DE VULTAZAC.

Circa 1096.

Sciant omnes presentis temporis et futuri quoniam Geraldus de Vultazac, tenebat et habebat mansum de Columbes (3), quem Sanctus Aredius quondam dederat Sancto Petro Vosiensi. Post mortem vero ipsius Geraldi de Vultazac, cum allatum esset corpus ad sepeliendum, conquesti sunt domnus abbas Petrus et monachi Vosienses de hoc manso, quam injuste jam dudum tenuerat. Aderat tunc Bernardus, vicecomes (4), cujus homo erat predictus Geraldus, fecit que talem institutionem et laudationem ante quam sepeliretur, cum domno Petro abbate et monachis et filiis et filiabus predicti Geraldi, videlicet cum Petro et Bernardo et Petronilla et Berniarde, ut quandiu vixerint haberent et tenerent et omni anno IIIIor sext. frumenti et IIIIor sigl. et IIIIor sext. vini redderent et post mortem illorum et illarum, pars unius cujusque istius mansi Sancto Petro et monasterio ipsius remaneret et ibi corpora eorum sepelirentur.

Hanc institutionem et laudationem concesserunt filii et filie ipsius Geraldi, ante altare Sancti Petri in presentia domni Petri, abbatis et Gauzfredi, prepositi et Gauzberti Malafaida, sacriste (5),

* Fol. LXXXIX, vo.

(4) Martin, prieur de Vigeois, le prédécesseur immédiat du célèbre Geoffroy de Breuil, l'auteur de la chronique de ce nom.

(2) Seize lignes grattées au couteau.

(3) Colombey ou Colombet, comm. de Voutezac, 13 kil. S. O. de Vigeois, déjà identifié, notes 3, p. 55, et 8, p. 96.

(4) Bernard, vicomte de Comborn, 1092-1119.

(5) Gauzbert Malafaide, abbé d'Uzerche (1097-1108), était sacriste de Vigeois avant sa nomination comme abbé d'Uzerche. C'est la seule charte où nous voyons Gauzbert Malafaide prendre cette qualité.

et aliorum monachorum monasterii et Bernardi vicecomitis et Stephani Audeberti, prepositi de Charvircs (1) et Petri de Vallada et Bernardi Laden et Bernardi de Bonastre et Geraldi de Sejus et aliorum multorum.

Factum est hoc temporibus Philippi regis et Willelmi Lemovicensis episcopi.

[blocks in formation]

Notum sit omnibus hominibus quoniam Bernardus de Bré juvenior, filius Geraldi Bernardi (2), dedit Deo et Sancto Petro Vosiensi pro salute animę suę et omnium parentum suorum quatuor modios de segle in decima de Loberciac (3).

Hoc donum calumniatus est domnus abbas Petrus fratribus supradicti Bernardi Widoni et Bosoni (4) et dederunt commutationem pro istis quatuor modis, medietatem de duobus mansis del la Vallada (5).

Hoc donum fecerunt Wido de Bré et frater ejus Boso, in manu domni Petri abbatis, audientibus Bernardo Malamantia, et Rotgerio mercatore.

* Fol. XC, r".

(1) Charveix, comm. de Château-Charveix (Haute-Vienne), prieuré dépendant de l'abbaye de Saint-Augustin de Limoges.

(2) Gérald Bernard, princeps de Bré, qui en 4082, donna à Saint-Martial de Limoges, l'abbaye de Vigeois, probablement en vertu du même droit qu'Adémar, vicomte de Limoges en 1062, s'était arrogé celui de donner Saint-Martial à Cluny.

(3) Lubersac, chef-lieu de canton, 10 kil. N. 0. de Vigeois, souvent orthographié Lobersiac, Lupercac.

(4) Cette charte nous apprend que Gérald Bernard avait laissé trois fils Guy, Boson et Bernard de Bré; la charte VI, p. 6, ne nous en avait fait connaître que deux: Guy et Boson.

(5) La Valade, commune de Vigeois, 1 kil, 500 S. E.; à 4 kil. N. de Commagnac.

CLXXI

COMMUTACIO GERALDI BERNARDI.

Circa 1082.

Omnibus hominibus notum sit quoniam Geraldus Bernardus de Bré fecit comutationem cum domno Geraldo abbate et Gauzfredo preposito, de manso de Rivo Sancti Cipriani (1), qui mansus erat Sancto Petro et dedit isdem Geraldus Bernardus pro isto manso, mansum de Bosco de Comaniac que habebat de Sancto Petro, tali conventu, ut mansum de Rivo teneret quandiu viveret, post mortem vero ejus remanerent mansus videlicet de Rivo et mansus de Bosco, Deo et Sancto Petro.

Audi ores hujus rei fuerunt Geraldus, senior de La Vallada (2) et Bernardus Malamancia.

CLXXII

DONUM BONII DE VOSIAS.

1108-1110.

Omnibus hominibus notum sit quoniam ego Bonius, do domino Deo et Sancto Petro apostolo Vosiensi, pro salute anime meę et omnium parentum meorum, totum quod habeo vel alii per me in mansum de La Vaissa. Do etiam bordariam de La Bachallaria totum quod habeo vel alii per me * post mortem meam quacumque morte moriar, Deo et Sancto Petro et habitatoribus hujus monasterii.

Hoc donum factum est mense Januario, in manu domni Petri abbatis, regnante Ludovico rege et Eustorgio Lemovice sedis tenente, audientibus Petro de Carreiras, monaco, Hugone de Pomroi, monaco, Geraldo, monaco, Petro Galterio, Garnerio, Stephano, Bernardo.

* Fol. XC, vo.

(1) Saint-Cyprien, chef-lieu de commune, canton d'Ayen, 16 kil. S. 0. de Vigeois.

(2) C'est la première fois où nous voyons s'affirmer nettement le titre devenu plus tard si commun et si répandu de seigneur, senior de La Vallada.

Verte XXXVIIII folios et invenies donum Archambaldi

Bolonis (1).

CLXXIII

DONUM ITERII EPISCOPI.

1053-1073.

Notum sit omnibus hominibus quoniam Iterius (2) episcopus dedit Deo et Sancto Petro apostolo Vosiensi ejusque congregationi, pro salute animę suę et omnium parentum suorum mansum Jutzal de Pardinas et duas bordarias in ipso loco. Si quis contra hunc donum insurrexerit inprimis iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium et cum Datan et Abiran et Juda traditore in inferno participationem habeat, si in hoc seculo non peniteat. Auditores hujus doni fuerunt Johannes, decanus, et Petrus, et Rigaldus, et Willelmus de Pardinas et multi alii.

Hoc donum factum est apud castrum de Segur (3).

CLXXIV

BONIUS.

1092-1110.

Sciendum vero est quoniam Bonius misit in pignore domno Petro abbati, bordariam della Bachallariam propter XXV sol., ex quibus V sol. dedit Raimundus La Plancha, qui tenebat ortum de hac bordaria de supradicto domno Petro abbate; fecitque ei conventum ut si in vita sua ipse redemerit, post mortem suam Sancti Petri Vosiensi sit.

(1) Charte LXX, p. 41 (Circa 1082).

(2) Ithier Chabot, élu évêque de Limoges, le 4 janvier 1053, sacré le même jour, mort en 1073. Il était frère du seigneur de Châlucet, et transporta le château de ce nom, du lieu de Fressangues au lieu où il est aujourd'hui. Sa sœur, dit Geoffroy de Breuil, dans sa chronique, avait épousé le comtor de Leron, d'où descendent les seigneurs de ce nom.

(3) Ségur, château, comm. de ce nom, 18 kil. O. de Vigeois, principale résidence des vicomtes de Limoges ; déjà identifié note 1, p. 60.

« PreviousContinue »