Page images
PDF
EPUB

Guillermum Garcias, et Ermengaudum de Forest, et Raimundum de Beruniaco, et Guillabertum de Bonovillario, et Bernardum Guillermum Contor, et Bernardum Guillermum BonæVilla et Bertrandum de Avinone, ut essent divisores. Ecclesia vero Carcassensis elegit Guiraldum Mercerium, et Bernardum Catalanum, et Gregorium et Petrum Calidas-Manus, et Raimundum Pontium et Bertrandum de Molino, et Martinum de Ipsa-Sala, et Raimundum Guibertum, ut essent divisores ecclesiæ. Et isti congregati et bene consiliati dixerunt quod ecclesia Tolosana et ecclesia Carcassensis sint divisæ propter episcopatus; quod sic (scilicet) episcopatus Tolosæ dividitur cum archiepiscopatu Narbonensi in duobus locis, et cum episcopatu Carcassensi a Sancto-Pontio, sicut montana pergit inter castrum Cabaretii et castrum Alti-Pulli, et usque ad divisionem castri Saxiati et castri Verduni, et pergit inter Montem-Regalem et Fanum-Jovis; quod sicut alii episcopatus dividuntur ab exitu Radensis usque ad Leridam sicut pergit apud Tolosam, ita ecclesia Tolosana maneat in sua potestate et in suo gubernamento omnem episcopatum Carcassensis et archiepiscopatum Narbonensem, et aliam terram, sicut divisum et dictum est, usque ad Leridam, sicut vergit ad mare.

Et ita ecclesiæ sunt divisa sicut dictum est, ut habeant pacem ad invicem, et una ad alteram non faciat aliquid ad suam contradictionem. Hujus sunt testes rei et defensores Bernardus Raimundus, et Guillelmus Garcias, et Ermengaudus de Bauniaco, et Guilabertus de Bonovillario, et Bernardus Guillelmi Contor, et B. (Bernardus) Guillermi BonaVillæ, Bertrandus de Avinone; et ecclesiæ Carcassensis Guiraldus Mercerii et B. Catalani; et Gregorius et Petrus Calidas-Manus, et Raimundus Pontii, et Bertrandus de Molino, et Martinus de Ipsa-Sala, Raimundus Guiberti. Et omnes isti mandaverunt et dixerunt Ermengaudo de Foresto ut faceret dictatum et chartam Tolosanæ ecclesiæ similiter et Petro Bernardo, ut faceret chartam ecclesiæ Carcassensis.

:

(Voir D.Vaissette, t. III, n. 1, Hist. de Lang., IV - D. Bouquet, t. xiv, p. 448.)

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Lettre du cardinal Pierre de Saint-Chrysogone à l'univers catholique.

Petrus, Dei gratia, tituli Sancti Chrysogoni presbyter cardinalis, apostolicæ sedis legatus, universis sanctæ matris Ecclesiæ filiis, catholicam atque apostolicam fidem servantibus, in Domino salutem. Testante apostolo, sicut unus Deus, ita una fides esse dignoscitur, a cujus integritate nullus potest sine periculo deviare: cujus fundamentum, præter quod nullus aliud potest ponere, Apostoli et apostolici vere successores eorum, inspirante et docente Spiritu sanctos sanis doctrinis, tanquam vivis ex lapidibus, ita firmiter et circumspecte gesserint, quod nec sonantis impetus aquilonis, nec impiorum machinæ, licet crebris assultibus impugnetur, illud poterunt a sua firmitate movere. Unde, quamvis diebus istis, quidam falsi fratres, Raimundus de Bauviaco, Bernardus Raimundi, et quidam alii, transfigurantes se in angelos lucis, cum sint sathanæ, prius christianæ et apostolicæ fidei contraria prædicantes venenosa prædicatione multorum animas deceperunt, et secum traxerunt ad ruinam : novissime tamen, ille qui revelat mysteria, et ad confutandos seniores Israel dedit spiritum Danieli, ad animas diabolica fraude deceptas respiciens, noluit ulterius perfidiam illorum velari, nec christianæ fidei sinceritatem illorum prædicatione corrumpi; sed sua admirabili potestate, audientibus et videntibus multis, quod prius latuerat venenum perfidiæ detexit, in augmentum et gloriam fidei christianæ. Cum itaque prædicti Raimundus et Bernardus, atque alii, venerabili fratri nostro Reginaldo Bathoniensi episcopo, et nobilibus viris, vicecomiti de Turenna, et Raimundo de Castro-Novo, qui de consilio nostro in terram Rogerii de Bedieres, pro liberatione venerabilis fratris nostri Albiensis episcopi venerant, occurrissent, et se confiterentur a nobili viro comite Tolosæ et aliis baronibus, qui eos in perpetuum abjuraverant, injuste tractari; cum pro defensione suæ fidei ad præsentiam nostram se venturos proponerent, si veniendi et redeundi securitatem haberent, memorati episcopi et vicecomes, ne

corda simplicium qui illorum erant fœce imbuti, scandalum paterentur et diffidentiæ adscriberent, si eis audientia negaretur, ex parte nostra et prædicti comitis indulserunt, ut cum omni securitate se conspectui nostro præsentarent, quatinus sub nostro et venerabilis fratris nostri Pictavensis episcopi, apostolicae Sodis legati, et aliorum discretorum virorum et totius populi examine audirentur: et si recte et sane crederent, probarentur, et postquam a nobis examinati fuissent, nihilominus ad propria remearent securi, ne metu vel violentia quolibet ad confessionem veræ fidei viderentur inducti; ita tamen quòd, post elapsos octo dies, juxta editum quod exierat, nisi ad fidem nostram redirent, de terris principum qui eos abjuraverant, deberent expelli. Nos itaque. indulgentiam ab episcopo et vicecomite factam, quamvis a præfato comite Tolosa et alios nobilibus viris, sicut diximus, jam exierat edictum ut de terris corum deberent expelli, ratam habentes, eodem Pictavensi episcopo et comite Tolosa, et aliis clericis et laicis quasi trecentis, in ecclesia beati Stephani nobiscum pariter congregatis, illis injunximus. ut fidem suam nobis exponerent; et ad catholicæ fidei veritatem redeuntes, infamiam, quam et tota terra et ipsi pariter per damnabilem prædicationem incurrerant, per salutiferam confessionem veræ fidei removerent. Ipsi vero, inter alia verba que hinc inde processerunt, cartam quamdam, in qua fidei suæ articulos conscripserant, in medium protulerunt, et eam sicut prolixius conscripta fuerat, perlegerunt. In quâ cum verba quædam deprehendissemus, quæ et suspecta esse videbantur, et nisi plenius exponerentur, hæresim quam prædicaverunt possent velare, quæsivimus ut, verbis latinis. respondentes, suam fidem defenderent, tum quia lingua eorum non erat nobis satis nota, tum quia evangelia et epistolæ, quibus tamen fidem suam volebant confirmare, latino eloquio noscuntur esse conscripta. Cumque id facere non auderent, utpote qui linguam latinam penitus ignorabant (sicut in verbis unius eorum apparuit, qui cum latine vellet loqui, vix duo verba jungere potuit et omnino defecit) necesse fuit nos illis condescendere, et de ecclesiasticis sacramentis, propter imperitiam illorum, quamvis satis erat absurdum, vulgarem sermonem habere. Illi igitur duo prin

[ocr errors]

eipia esse penitus denegantes, publice coram nobis et prædictis viris confessi sunt, et firmiter asseruerunt quod unus Deus Altissimus omnia visibilia et invisibilia condidisset, quod scripturis, sicut verum est, Evangeliis et Apostolicis comprobatur. Confessi sunt etiam quod sacerdos noster, bonus sive malus, justus vel injustus, et talis etiam quem adulterum aut alias criminosum esse sciebant, indubitanter corpus et sanguinem Christi posset conficere, et per ministerium hujusmodi sacerdotis, et virtutem divinorum verborum, quæ a Domino prolata sunt, panis et vinum in corpus et sanguinem Christi vere transibant. Asseruerunt quoque quod parvuli vel adulti, nostro baptisati baptismate, salvantur, et nullus sine nostro baptismo potest salvari: omnino inficiantes se aliud baptisma aut manus impositionem, sicut eis imponebatur, habere. Affirmaverunt nihilominus, quod vir et mulier matrimonio copulati, si aliud peccatum non impediat, licet carnaliter alter alteri debitum reddat, propter bonum matrimonii excusati salvantur et propter hoc nunquam damnabuntur. Archiepiscopos præterea et episcopos, presbyteros, monachos, canonicos, heremitas, templarios, hospitalarios, affirmaverunt esse salvandos. Dignum quoque et justum esse dicebant, ut ecclesias in honorem Dei atque Sanctorum fundatas, cum summa devotione visitantes adirent, et sacerdotibus et aliis eorum ministris honorem et reverentiam exhibentes, primitias et decimas eis persolvere deberent, et de omnibus parochialibus devote respondere.

(Baronius, Annal., éd. Theiner, t. xix, p. 465, et dans D. Bouquet, t. XIX.)

FIN DES PIÈCES JUSTIFICATIVES.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »