Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Meurtre de Raymond Trencavel.

Sane quoniam de eodem Guillelmo (Raymundus Trencavel) incidentes facta est mentio, silendum non est quid in illum postea, excrescente supra modum malitia, sit a suis commissum quam levis occasio piaculare peperit scandalum, et quam terribile subsecutum sit inauditæ ultionis exemplum. Res enim recentis memoria est, crebro certoque mihi comperta relatu. Idem vir nobilis et magnus, juxta nomen magnorum qui sunt in illa terra, cum post Tolosanam, cui interfuit, expeditionem, finibus suis per circuitum fortiter defendendis in pace ageret; causa exstitit ut nepoti incursu hostium laboranti, subvenire deberet. Denique ipse cum manu non parva præcedens, præcepit ut reliquus exercitus sequeretur. Erumpens ergo ex subjectis urbibus Bederensi (Biterrensi) et Carcassonensi, juventus non modica, armis animisque instructa properabat. Contigit autem ut quidam Bederensis, numero fretus concivium, equiti non ignobili simul procedenti petulanter injuriam faceret, equo ejus militari, quem dextrarium vocant, ablato et ferendis in viâ sarcinis deputato. Eques vero, sibi toto ordine equestri adjuncto, in præsentia ducis acerrimam movit querelam, illatam injuriam tanquam minus quidem damnosam, sed multum dedecorosam exagerans. Dux vero placare volens equites, constanter pronuntiantes quod protinus ab exercitu discederent, si Bederensis concivis sui impunitate gauderent, auctorem injuriæ conquerentium tradidit voluntati. Quem illi levi quidem sed aliquantulum indecora mulctatum pœna tanquam dehonestatum et deinceps sine honore victurum dimiserunt. Unde vehementer indignata est civitas Bederensis, quasi unius civis vel exiguum dedecus universitatem suam maculasset. Itaque universi cives domino suo ab expeditione reverso lacrymabiliter supplicarunt, ut aliquo honesto et competenti modo subjectæ et devotæ sibi urbis dedecus aboleret. Ille, ut erat animi satis civilis, clementer humiliterque respondit, seque id quod necessitate placandi equites actum fuisset, libenter emendaturum, et civibus optimis die certo ex eorum arbitrio

solemniter satisfacturum spopondit: quam illi sponsionem amplexi quieverunt. Statuto die sponsor cum amicis et subjectis nobilibus adfuit: et basilicam cathedralem ingressus, civium, quibus præsente episcopo satisfaceret, præstolabatur adventum, illi quoque, furore callide dissimulato, mox affluere, loricas et sicas veste superducta tegentes; procedensque in medium qui injuriam fecerat, et ignominiam reportarat: « Ecce ego, inquit, homo infelix et vitæ pertæsus, eo quod mihi contigerit cum dedecore vivere. Dicat nunc, si placet,dignatio tua,domine mi, utrum velit quod circa me actum est emendare, ut velim possimque vivere. » Tunc vir memorabilis satis civiliter et infra personam dominantis : « Paratus sum, inquit, super hoc præsentium procerum consilio civiumque arbitrio stare, sicut spopondi. Rursus ille : « Bene, inquit, diceres, si alicujus exhibitione honoris a te nostra posset confusio compensari. Nunc autem, cum in ea mensura, quâ mensus es nobis dedecus, non possis remetiri honorem, nostram non aliter quam tuo necesse est sanguine maculam expiari. Quo dicto, arma cives nequissimi, quæ occuluerant, retexerunt; et impetu facto coram sacro altari, frustra se pene usque ad periculum proprium objectante episcopo, dominum proprium cum amicis et proceribus suis lanistæ crudelissimi perimerunt.

(Ex Guillelmi Neubrigensis, De rebus Anglicis, lib. II. Recueil des histor. des Gaules, t. XIII, p. 107.)

[merged small][ocr errors]

Notitia conciliabuli apud S. Felicem de Caraman sub Papa hæreticorum Niquinta celebrati.

Ecclesia Tolosana adduxit Papam Niquinta in castro sancti Felicis, et magna multitudo hominum et mulierum ecclesiæ Tolosanse, aliarumque ecclesiarum vicinarum, congregaverunt se ibi ut acciperent consolamentum quod dominus Papa

Niquinta cœpit consolare. Postea vero Robertus de Spernone, episcopus ecclesiæ Francigenarum (id est, illius sectæ hominum habitantium respectu Occitanorum ultra Ligerim), venit cum consilio suo: Marchus Lombardiæ venit cum consilio suo similiter, et Sicardus Cellarerius ecclesiæ Albiensis episcopus venit cum consilio suo et B. (Bernardus) Catalani venit cum consilio suo ecclesiæ Carcassensis, et consilium ecclesiæ Aranensis (le Val-d'Aran) fuit ibi. Omnes igitur innumerabiliter congregati voluerunt habere episcopum; et elegerunt Bernardum Raimundum homines Tolosanæ ecclesiæ qui voluerunt habere episcopum. Similiter Bernardus Catalani et consilium ecclesiæ Carcassensis, rogatus ac mandatus ab ecclesiâ Tolosanâ, et cum consilio et voluntate et solutione domini S. (Sicardi) Cellarerii, elegerunt Guiraldum Mercerium, et homines Aranenses elegerunt Raimundum de Casalis. Postea Robertus de Spernone accepit consolamentum et ordinem episcopi a domino Papa Niquinta, ut esset episcopus ecclesiarum Francigenarum. Similiter et S. Cellarerius accepit consolamentum et ordinem episcopi, ut esset episcopus ecclesiæ Albiensis. Similiter vero Marchus consolamentum et ordinem episcopi, ut esset episcopus ecclesiæ Lumbardiæ. Similiter vero Bernardus Raimundus accepit consolamentum et ordinem episcopi, ut esset episcopus ecclesiæ Tolosanæ. Similiter Guiraldus Mercerius accepit consolamentum et ordinem episcopi, ut esset episcopus ecclesiæ Carcassensis; et Raimundus de Casalis accepit consolamentum et ordinem, ut esset episcopus Aranensis.

Post hæc vero Papa Niquinta dixit ecclesiæ Tolosanæ : << Vos dixistis mihi ut ego dicam vobis consuetudines primitivarum ecclesiarum, sint leves an graves. Ei ego dicam : Septem ecclesiæ Asiæ fuerunt divise et terminatæ inter illas, et nulla illarum faciebat ad aliam aliquam rem ad suam contradictionem. Ecclesiæ Romanæ et Drogometiæ et Melenguiæ et Bulgariæ et Dalmatia sunt divisa et terminatæ, et una ad alteram non facit aliquam rem ad suam contradictionem ; et ita pacem habent inter se similiter vos facite. »

Ecclesia vero Tolosana elegit Bernardum Raimundum et

« PreviousContinue »