Page images
PDF
EPUB

rum ac splendiferum Carmelitarum ordinem per sanctissimos patriarchas Eliam et Elisæum in monte Carmelo jam diu nutu divino inchoatum coram fratribus confirmavi, et exemptum ac liberum feci, nec non multis privilegiis decoravi, et iterum confirmo religionem hanc antiquissimam genitricis Dei Mariæ. » Hæc igitur omnia, quæ apud Casanatensem magnam bullæ Sabbatinæ partem faciunt, judicio Aquinatis sunt supposititia, et Joanni XXII aflinguntur. Sed a quibus quæso? A Carmelitis ne an ab aliis, non moror. Istud Aquinatis arbitrio permittimus. Interim Aquinate judice constat fuisse Carmelitas vel alios, qui apud Casanatensem magnam Sabbatinæ bulla partem Joanni XXII affinxerunt. Quidni etiam fuerint, qui ut magnam bullæ partem, sic et totam bullam Joanni XXII affingerent? Hoc argumentum quod gravissimum est, Aquinati acceptum referre non erubesco. Est enim aliquando tam illustris veritas, ut illius confessio extundatur ab adversariis.

CAPUT XVII.

Alter est pagina 93. « Quam facile, inquit, illustrissimus Spondanus ad aroum MCCVI est explodere ejusmodi apparitiones, et vel phantasiæ vel dæmoni adscribere. Nonne Lazarus, nonue Christus a mortuis redivivi fuerunt? An illis ideo crediderunt Judæi. Unde merito omnibus mortuorum vel raptorum revelationibus præferenda sacra Scriptura, tanquam certior testis, cujus auctoritate ut poté divina elevari vel rejici non potest, quanquam etiam nec propterea apparitiones ac visiones proborum virorum contemnenda, quippe quæ confirmationes sint sententiarum Scripturæ. »

Hæc illustrissimus auctor, quibus que de facta Joanni revelatione disserit Cheronus, percelluntur. Tantum enim abest, ut bac revelatione quæ Virgini tribuitur, senten tiæ Scripturarum confirmentur, ut tradit in Scripturis ligandi et solvendi potestas invertatur et continuo labefactetur quod co stat ex illo agendi modo quem Joanni XX Cheronius tribuit, quemque a communio cedendæ indulgentiæ alienissimum esse ca tendit. Hujus argumenti, quod rem conf

Decima sexta ratio suppositionis, ex duobus Cheronii gloria Cheronio debetur. locis sumpta, exponitur.

Hanc rationem Joannes Cheronius nobis suggerit duobus in locis, quæ sic repræsentamus. Unus est pagina 78: « Volo sciat Joannem XXII, bullam Sabbatinam condentem non dixisse fratribus Carmelitis, et iis qui illorum ordinem ingressi devotionis causa sancti habitus signum detulerint, castitatem pro suo statu coluerint, horas canonicas recitaverint, vel recitare nescientes diebus Mercurii et Sabbati toto vitæ tempore abstinuerint, nisi in his diebus Nativitas Domini nostri J.-C., inciderit: indulgentiam plenariam de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum auctoritate confisi concedimus, vel tertiam aut quartam partem alias de injunctis pœnitentiis relaxamus, ut in aliis bullis indulgentiarum, dicere solebat; vel si post obitum in purgatorium accesserint, primo sabbato post eorum obitum a pœnis purgatorii liberamus; sed istam ergo sanctam indulgentiam accepto, roboro, et in terris contirmo, sicut propter merita Virginis Matris gloriosa Jesus Christus concessit in cœlis. Quæ extrema Pontificis verba narrationi visus adjecta, aperte declarant indulgentiam privilegiati scapularis non e terra sed e cœlo, non item hominum, angelorumve munificentia, sed a Christo ipso derivatam, et a beatissima Virgine Matre concessam, eoque cæteris excellentiorem, quo immediatius ab ipso fonte gratiæ et plenitudinis Virgine exorante scaturiverit, ac demum Joannem XXII, non tanquam dispensatorem thesauri Ecclesiæ in hac prærogativa scapularis se gessisse, sed tanquam judicem universalem ac supremum et gratiæ a Virgine exoratæ auctoritatem publicam interposuisse, paclumque nedum ipsius Virginis Matris erga Carmelitas a Christo Filio impetrabunt judiciali approbationis, roborationis et confirmationis decreto conventum fecisse. »

CAPUT XVIII.

Decima septima suppositionis ratio, sumpta ex contu melioso scribendi modo adversariorum, exponitur.

Non infirma suppositionis ratio comparatur ex contumelioso scribendi modo adversariorum, Cheronii, Aquinatis, Fesaii, et præsertim Cheronii qui duos alios immoderatione verborum plurimum antevertit. H enim, quando idoneæ et legitimæ desunt rationes ad tuendam Joannis XXII bullam, is earum locum probra et contumelias sulf ciunt. Singulæ propemodum vindiciarum Cheronii paginæ ea suppeditant convitia quibus plaustrum aliquod etiam capacissi mum non tam impleri posset, quam obru. Quis autem nesciat cordatos et eruditos viros in ea versari sententia, ut omnino putent calumnias argumentum esse desperala causæ ac perditæ quam certissimum. Calumniæ siquidem arma sunt eorum qui

vincuntur.

Ad illas autem animo æquo ferendas Gregorius Papa I, nos semel atque iterum hortatur semel in libri 11, indict. xi, episto'a 2 ad Paulum episcopum : « Hæc res constantiam tuam frangere, neca via debele ritatis avertere. Nam major in sacerdoti bus merces est in veritatis tramite, etiam post injurias permanere. » Iterum in libris. epistola 14 ad Opportunum Aprunsiensem: « Si contra veritatem injuriam pertuleris, lucrum puta, ut hæc agens per temporala quæ despiciendo pateris, ad celestia rega pertingas.» Proposita semel atque iterum a Gregorio merces opinor præponderat bullæ Sabbatinæ, quam Fesaius, Aquinas et Cheronius Joanni XXII perperam ascri bunt. Hi, ut apparet, existimant se posse culumniando ad coelestia regna pertingere, dummodo id faciant, quod bufla hæc Sal batina faciendum præcipit. Sed falluntur,

e: a beati Gregorii Papæ documentis alienos se esse docent.

De bulla qua dicitur Alexander V Sabbatinam confirmasse Dissertatio.

FRÆFATIO.

Qui subdititium sabbati privilegium affinxerunt Joanni XXII, Alexandrum V, in fraudis suæ partem vocarunt. Nam Alexandrum sequestrum fecerunt, et confirmatorem bullæ, quam sub nomine Joannis cuderunt. Sic utriusque bullæ fuerunt iidem forte malleatores ac suppostore. Prioris fraudes per saturam convici, posterioris adulteria pari modo convincam. In prioris convictione effeci, quantum potui, ut rerum undique ad aperiendam falsitatem affluentium confusio vitaretur. In posterioris convictione efficiam, quantum potero, ne ipsa varia et pene innumerabili testimoniorum et argumentorum, quæ sum adducturus, multitudine obscuretur, sede contrario magis ac magis illuminetur.

CAPUT PRIMUM.

Edita sub nomine Alexandri V Sabbatinæ bulla confirmatio refertur ex duobus auctoribus, Gregorio Nazianzeno a sancto Basilio, et Marco Antonio Casanatensi.

Apud Gregorium sic se habet : « Alexander episcopus, servus servorum Dei, universis et singulis præsentes litteras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Tenere cujusdam privilegii a felici recordatione Joannis XXII, prædecessoris nostri dilectis filiis priori generali et fratribus, dilectis in Christo filiabus, sororibus, confratribus, et confratriæ fratrum dicti ordinis Carmelitarum concessi, per nos visi, et diligenter inspecti de dicto originali sumpto, ut de ipso imposterum certitudo pletior habeatur, præsentibus fecimus annotari, qui talis est: Joannes episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus, etc., ut prædictum est, sacratissimo uti culmine, etc.Nulli ergo, etc. Ut prædictum est. Datum Rome septimo Decembris apud Sanctam Mariam Majorem, pontificatus nostri anno primo. »

Apud Casanatensem sic quoque se res habet prædictam Joannis XXII' bullam de verbo ad verbum Alexander V transcripsit in sua quæ incipit: Universis et singulis, sub data Romæ apud Sanctam Mariam Majorem pontificatus sui anno primo. Cujus exemplar Genuæ esse usque hodie publice servatum Leo a sancto Joanne testatur.

CAPUT II.

Prime ratio suppositionis, sumpta ex diversitate Alexandrorum, exponitur et defenditur. Prima ratio suppositionis est Alexandrorum diversitas, a quibus data dicitur bulla. Nam in publico notariorum Majoricæ instrumento, quod Gregorius edidit, auctor bullæ vocatur Alexander quartus. « Testamur, inquiunt notarii, quod ad nostram accedens præsentiam venerabilis frater pater Alfonsus de Theramo, de regno Angliæ, etc., no

bis præsentavit, et publice legi fecit quamdam bullam papalem felicis recordationis Alexandri Papæ quarti. » Leo vero a Sancto Joanne hanc bullam Alexandro tertio semel atque iterum tribuit, in Pictura vestis religiosa sect. XCI. « Prædictam, inquit, Joannis XXII bullam de verbo ad verbum Alexander tertius transcripsit in sua quæ incipit, Universis et singulis, etc., datam Romæ apud sanctam Mariam Majorem pontificatus nostri anno primo. »Deinde post aliquot pagimasa hoc sibi visum contigisse narrat ipsemet Joannes XXII in bulla, Sacratissimo uti culmine, quam ad verbum refert et denuo confirmat Alexander tertius in ea bulla, Universis et singulis. » Hæc repetitio et calami et preli errorem excludit, cum ex aliis, tum ex hoc quoque, quod non numerus 3 vel III, sed vox tertius, apponatur. Quod Fesaius nisi dissimulasset, nihil apte respondisset controversia xvII. Errata vero preli, quæ mihi ex duplici mea dissertatione objicit, mea non sunt, sed eorum qui utramque dissertationem Bellovaci et Parisiis, nesciente me, imprimi curarunt. Cheronius, pagina cn Vindic. et Aquinas, cap. VIII posterioris Dissertationis ad communem et frequentem locum suum confugiunt, quo Alexandrorum diversitatem in typographos transferant. Præterea Gregorius operis initio erratis accensuerat, quod in opere ipso nomen quarti pro quinti, editum fuerat. Verum id quidem est, sed ex suo fortassis vel aliorum sensu, ne quod reipsa falsum est, falsum appareret. Uno verbo producatur genuinum bullæ exemplar, vel certum illius instrumentum, quo error, si error est in editione, corrigatur. Alioqui nulla esset bulla quamlibet subdititia, nullum quamlibet adulterinum instrumen'um, quod uti verum ac legitimum non defenderetur, rejectis in typographos ve! scribas erroribus. In hoc communi loco hoc unum statuimus exemplum, quod ad rem pertinet. In bulla Sabbatina, quam Casanatensis refert, commate primo Joannes XXII dicitur « Vicarius Christianorum te solum Papam atque Christianorum vicarium faciam. » In bulla vero quam Gregorius refert, Joannes XXII dicitur simpliciter vicarius, nec additur, Christi te Papam facio solemni dono vicarium. Apud Casanatensem, inquiunt, est error typographicus, ubi Christianorum, pro Christi, ponitur. Apud Gregorium erat adhuc error typographicus, quia omittitur Christi nomen, quod ponendum fuit, et tamen, si audimus Aquinatem, non Casanatensis, sed Gregorius solus authentico exemplari usus est. In quo si vox Christi, desit, Casanatensis, Christianorum pro Christi non posuit, cum poni non debeat quod in vero exemplari non reperitur, con tra quam disputant Cheronius et Aquinas, ille pagina xcvii Vindiciarum, hic cap. vi posterioris Dissertationis, in summa, si exem plar ipsum habeat multa quæ idoneo senst. careant, amanuensis vel typographi culpa est. Hic, inquam, locus communis est, quo nulla non subdititia bulla, vel nullum non

genus adulterinæ scriptionis defendetur. CAPUT III.

Secunda ratio suppositionis, sumpta ex diversitate urbium, exponitur et defenditur.

[ocr errors]

Ut Alexandrorum, ita et urbium diversilas est, ubi data refertur bulla; nam apud Casanatensem, nunc Romæ, nunc in urbe Veteri data est; Romæ quidem his verbis prædictam Joannis XXII bullam de verbo ad verbum Alexander quintus transcripsit in sua qua incipit, Universis et singulis, sub data Romæ apud Sanctam Mariam Majorem. Nunc post quædam alia, In urbe Veteria hanc eamdem singularem Sabbatinam bullam postea acceptarunt Alexander V bulla Tenore cujusdam privilegii Joannis XXII... datum in urbe Veteri, die 15 Maii MDXXVIII. » Ubi habentur hæc verba: « Die quo a sæculo hujusmodi purgatorium accesserint, ipsa Virgo Dei genitrix Maria sabbato sequenti post illorum confratrum seu religiosorum ac sororum obitus visitando, a pœnis purgatorii animas liberabit. Eamdem confirmavit Gregorius XIII, Clemens VII, » etc. Cheronius ita respondet pagina cvi Vindiciarum : « Ac post verba illa, quæ ex Chartagena lib. xvII, homil. 2 objectione ultima accepta refert: « hanc eamdem indulgentiam Sabbatinam postea acceptaverunt et confirmaverunt Alexander V, bulla, Tenore cujusdam privilegii Joannis XXII, subripiuntur a dissertatore hæc ex eodem Chartagena: «Clemens VII in bulla, cujus principium est: Dilecti filii, data in urbe Veteri, die 15 Martii MDXXVIII. » Atque, ita urbium diversitas non ad eamdem bullam Alexandri, sed ad duos diversos pontifices, qui bullam Sabbatinam Joanis XXII confirmarunt, nimirum Alexandrum V et Clementem VII refertur.

At quæ subripi ex Chartagena dicit Cheronius non subripit dissertator, cum hæc apud Casanatensem non reperiantur. Ea tantum reperiuntur quæ exhibui, atque ita manet apud Casanatensem urbium diversitas. Ex qua suppositionis argumentum sumitur. Thomas Aquinas cum hanc alienam a veritate solutionem videret, aliter respondet, cap. 8 posterioris Dissertationis: « Restitue, inquit, Launoie, quod deest in Casanatensi, qui hæc Chartagenæ verba nou transcripsit quidem, sed transcribere voJuit. Atque nulla erit urbium diversitas. » At ego quidem ex unico tantum Casanatensi diversitatem urbium repeto, non ex duobus Casanatensi et Chartagena.

Sed in gratiam Aquinatis placet audire Chartagenam qui hæc tradit lib. xvII, homilia 2, ad ultimam objectionem : « Hoc singulare privilegium multi lacerant, sed imimerito, quia summus Pontifex Joannes XXII, in bulla quæ incipit, Sacratissimo, data Lugduni tertia die Martii auno sexto sui pontilicatus, his verbis illud confirmavit. Istam ergo sanctam indulgentiam accepto, etc. Eanidem postea acceptarunt et confirmarunt Alexander in bulla, quæ incipit, Tenore cujusdam privilegii felicis recordationis Joan

[ocr errors]

nis XXII, Clemens VII in bulla eujus principium est: Dilecti filii, data in urbe Veteri die 15 Maii MDXXVII, ubi habentur hæc verba: Die quo a sæculo hujusmodi purgatorium accesserint, una Virgo Dei genitrix Maria sabbato sequenti post illorum confratrum, seu religiosorum ac sororum obi tum visitando, a pœnis purgatorii hujusmodi animas liberabit. » In primis cum ex Chartagena restituendum esse quod deest in Casanatensi, Thomas Aquinas disputat, manifestum indicium est apud Casanalensem reperiri urbium diversitatem, ubi bulla Joannis XXII data est in urbe Veteri. Deinde quæ, Joannis bulla datur Avenione apud Gregorium. Lugduni datur apud Chartagenam, qua in re Chartagenæ diligentiam accusabunt, non opinor, meam.

[ocr errors]

N. B. Deest caput quartum.
CAPUT V.

Quarta ratio suppositionis, sumpta ex ipsomet Alexandro V pontifice, exponitur.

Omnibus historicis, quorum testimonia superiori cap. retuli, superpendii vice adjicio Alexandrum V, qui absentiam ab urbe suam in epistolis idonee testatur ut superiori cap. non semel monuimus harum epistolarum regestum, quod est in Vaticana bibliotheca, Lucas, Wadingus magna ex parte describit tomo V annalium ordinis Minorum. Et iis autem epistolis, quas identidem ad Minores dedit, ubi vixerit apparet. « Bulla data Pisis Nonis Julii, pontificatus

anno 1.

a Bulla data Pisis decimo Kalendas Augusti, pontificatus anno 1.

« Bulla data Pisis secundo Nonas Decembris pontificatus anno 1.

« Bulla data Pisis quinto idus Septembris, pontificatus anno 1.

« Bulla data Pisis decimo octavo Kalendas Octobris, pontificatus anno 1.

« Bulla data Pisis quarto Nonas Octobris, pontificatus anno 1.

a Bulla data Pisis quarto Idus Octobris, pontificatus anno 1.

« Bulla data Pisis decimo Kalendas Novembris, pontificatus anno primo.

« Bulla data Pistorii decimo nono Kalendas Januarii, pontificatus anno primo.

« Bulla data Pistorii duodecimo Kalendas Januarii pontificatus anno primo.

« Bulla dala Pistorii secundo Kalendas Januarii, pontificatus anno primo.

« Bulla data Bononiæ Idibus Februarii, pontificatus anno primo. »

Fesaius, controversia xxII, quæ superion cap. laudata est, refert initium cujusdam Alexandri V bullæ, quæ dicitur Pistorii data pontificatus nostri anno primo.

Atqui cum Alexander Pisis concesserit Pistorium, et Pistorii staret mense Decem bri, hoc mense nullam Carmelitis bullam Romæ dare potuit. Fingentne acuti homines, provectæ jam ætatis vivum Pistorio advolasse Romam, ut ubi septimo Decembris die unicam Joannis XXII bullam confir maret. Deinde eodem vel proximo die Roma

Pistorium revolasse ante decimum quartum ejusdem mensis diem, quo data Pistorii bulla reperitur?

Fingentne illud, an Pontificis regesto falsi dcam impingent ? Quidquid in mentem venerit eflicient: interim Cheronio, Aquinati, et Fesaio, et conjuratis cæteris, quid dicam aplius, non habeo.

Petrus Samianus cardinalis sanctissimus pro me dicet in præfatione ad Vitam sancti Mauri Cesenatis episcopi : « qui simplicem veritatem ultro oblatam proferre facile polerant, satagant, ut mendacia cum labore confingant.» Damiano Fesaius adjungit se, proferique Alexandri bullam, qua sodales suos miserrimas nexisse tricas, et sinceritatem cum fronte perdidisse concludit: sic enim nogotium eo redit, ut Alexander Romæ fuerit vir Idus Decembris, et Pistorii v Idus Decembris, quid istic facient?

Forsan Alexandro non de Achillis Homerici velocitate, quia non sufficeret, sed de navium Alcinoi celeritate accommodabunt.

των θεες ώχεταί ωσεί πθερον με νοημα Sodales contra Cheronium atrociter exciipient, et proditæ causæ accusabunt, quod velit bullain, quæ in omnibus Carmelitarum libris, et tabulariis Genuæ extra quam fidelibus dicitur Romæ data septimo Decembris, datam esse Romæ xvi Kalend. Decembris, Aquod tamen non minus a veritate deflectit.

[ocr errors]

CAPUT VI.

Quinta ratio suppositionis, sumpta ex die bulla, exponitur.

Huic bullæ ita dies mensis adscribitur, ut secum fraudis notam non importet. Sie enim habet: Datum Romæ septimo Decembris. Alexander bullas suas ut superiori cap. vidimus Kalendis, Nonis, Idibus consignal, non enim septimo tantum Decembris, sed septimo Idus posuisset. Cur, quæso, Pontifex el suum, et curiæ stylum mutasset, quo apostolicis litteris, ac diplomatibus dies assiguari consueverat? Hoc autem argumentum uli confutetur, adeundus non est Carthagena, vel Hieronymus Sorbo, vel quivis alius bullarum exscriptor, qui non diem quidem, sed modum exprimendae diei aliquando commutant. Per volutandum diligenter Alexandri regestum, et emenda ex eo aliqua epistola, quæ Kalendis, Nonis, Idibus non consignetur.

CAPUT VII.

Sexta ratio suppositionis, sumpta ex Regesto Ale.

xandri, exponitur et defenditur. Aquinas cap. 7 dissertationis ut genuiham bullæ Joannis XXII, sic et Alexandri quinti exemplar periisse cum fateatur, fateri quoque debet. non exstare in regesto epistolarum Alexandri quinti, quod in duos distributum libros habet bibliotheca Valicana. Sed in hoc regesto, ubi tot aliæ bullæ asservantur pro minoribus, non exstare, vehemens suppositionis est argumentum. QUA, vero ratione, persuadebuni unquam

Cheronius et Aquinas Alexandri V bullam, quæ singularem Virginis apparitionem ac divinum ferme privilegium contineret, non fuisse in regesto Papæ descriptam, vel ex eo postea sublatam? Hanc rationem, quæ apud cordatos homines, rem conficit, Cheronius dissimulare maluit, quam quod respondet Aquinas respondere plura scilicet, erudita vetustatis monimentà, diplomata, bullas Pontificum periisse: perierunt enimvero: sed cur Pontificum bullæ perierunt, nonne quia regesta Pontificum perierunt. At non periit Alexandri V regestum, ex quo tot bullas Lucas Wadingus pro minoribus deprompsit.

Et sane in Romana curia falsitatis indicium vix datur certius, quam cum in pontificis alicujus regesto diploma non invenitur, aut privilegium quod perquiritur. Hæc ratio uua sufficeret, tametsi reliquæ deessent ad demersum adducuntur. Hoc autem cum cognoverunt Carmelitæ, apud regesti hujus custodes effecerunt, ut regestum i lud videre cupientibus non ostendatur, aut vix ostendatur, ne quod amicorum Lucæ Holstenii et Luca Wadingi oculis vid et observavi, cæteri videant et observent.

De Clementis VII bulla, Sabbatinam, ut volunt, Joannis XXII, et Alexandri V bulla enuntiante Dissertatio.

PRÆFATIO.

Huic dissertationi justam causam dederunt Cheronius et Aquinas, qui ut Sabbatinam Joannis XXII et Alexandri V bullam defendant ad quamdam Clementis VII Papa bullam subinde revolvunt se et me sæpius ablegant. Clemens igitur circa annum MDXXX, in gratiam Carmelitani sodalitii, seu, ut loquuntur confraternitatis diploma confecit ubi eidem concessa et a Joanne XXII, et ab Alexandro V, privilegia memorantur: sed memorantur suggerente potissimum Nicolao Audeto, qui tum Carmelitarum ordinem regebat. In hoc autem diploma cum penitius inspexi, ex eo quatuor me posse nullo negotio perficere sum arbitratus. Unum est, Sabbatinam Joannis XXII et Alexandri V bullam ex Clementis VII, nullum reipsa consequi poudus auctoritatis. Alterum præcipuum Sabbating bulis argumentum et τὸ κρίνομενοδια diplomate Clementis VII desideravi. Ter

tium, ad anirum MDXXX, vel nondum editam esse Joannis XXII bullam perinde ut nunc legitur, vel si talis edita erat, Audetum ausum non esse eam Clementi VII exhibere. Quartum, ex eodem diplomate momenta, quibus Sabbatinæ bullæ fraudem aperui, confirmavi quam plenissime. His ita constitutis, ibi certissima erit Cheronii et Aquinatis pernicies, ubi asylum tam sollicite quæsierunt: ibi honiines illi alterum facient naufragium, ubi alteram post primum naufragium tabulam arripere volunt.

CAPUT PRIMUM. Referuntur bulla Clementis VII verba, quæ ad nostrum pertinent institutum. Describendum est imprimis quidquid ex

bella Clementis præsentem difficultatem attingit. Igitur verba sunt hæc Sane pro parte dilectorum filiorum Nicolai Audeti generalis, ac proviacialium, et priorum domorum ordinis beatæ Mariæ de Monte Carmelo, nec non confratrum utriusque sexus confraternitatum, in ecclesiis domorum ejus dem ordinis institutarum, nobis nuper exhibita petitio continebat; quod alias felicis recordationis Joannes XXII et Alexander V, Romani Pontifices prædecessores nostri, universis et singulis Christi fidelibus, qui confraternitatem de Monte Carmeli ingredi, seu confratrum confraternitatum hujusmodi numero ascribi, ipsiusque ordinis Statuta observare, ac habitum dicti ordinis deferre, seque fratres et sorores dicti ordinis appellare, ita quod si mulier virgo castitatem, vidua vero continentiam, conjugata autem matrimonii jura, prout sancta Ecclesia præcipit a tempore ingressus corum inviolabiliter servare velle promitterent, et observarent, tertiam partem suorum peccatorum in Domino relaxaruut. Ac ipsa gloriosissima Dei genitrix Virgo semper Maria ipsorum confratrum, seu religiosorum ac sororum animas post eorum transitum suis intercessionibus continuis, piis suffragiis et speciali protectione adjuvabit; quodque confratres ipsi gratiarum eorumdem præderessorum participes fieri volentes horas canonicas juxta formam ab Alberto patriarcha dicto ordini concessam et ordinatam recitare: ignari vero litterarum, diebus quibus sancta Ecclesia jejunare præcipit, jejunare, nec non feria IV et sabbato, toto tempore vitæ eorum præterquam die, qua aliquam ex feriis prædictis in Nativitate Domini nostri Jesu Christi occurrere contigerit, a carnibus abstinere deberent.» Hæc tantum ex Joanne, et Alexandro Audetus exposuit Clementi, qui et ea prout sibi exposita fuerant, bullæ intulit suæ.

CAPUT II.

Quæcunque in Clementis VII diplomate de Joannis XXII et Alexandri V privilegiis recensentur, Clemens non exquisita rei veritate sed stylo duntaxat Curiæ confirmavit.

Quod isto stemmate propono non minus certum est, quam certum sit Pontificem conceptis verbis idipsum declarare: sic autem loquitur Clemens: « Sane pro parte dilectorum filiorum Nicolai Audeti generalis, ac provincialium, et priorum ordinis beatæ Mariæ de Monte Carmelo nec non confratrum utriusque sexus confraternitatum, in ecclesiis domorum ejusdem ordinis institutarum, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod alias felicis recordationis Joannes XXII et Alexander V Romani Pontifices, » etc. Quid aliud, quæso, significant verba hæc Carmelitarum el confratrum nuper exhibita petitio continebat, quam prout exponitur, vel si preces veritate nitantur? Audetus, ut apparet ex Joanne et Alexandro, quæ Ciementi VII exhibenda esse duxit, exhibuit, et Clemens ea, prout sibi fuerunt exhibita, bullæ indidit suæ. Sed ex hac Clementis bulla,

quam ante non haberent veritatem, non ha bent, nec efficitur ut si non sint verba Joannis et Alexandri, Joannis et Alexandri verba statim efficiantur. Hoc tamen Cheronius et Aquinas egregie dissimulant, et Clementis bullam apponunt velut unicum præsidium, quo quidquid de bulla Joannis et Alexandri affirmate dicunt, continuo sus tentant, quo qui legitima ratione contradicunt, eos perinde vocant in invidiam, ac si in Christianæ religionis arcem invaderent, aul in immortalis Dei possessionem invo larent. Verum ista comparata mediocri artificio turricula quibus divina pietas nonindiget, boni atque eruditi viri minime formidant: ea vero oderunt juxta atque amant sinceritatem. Præterea his partium studiis nec asseritur veritas, nec reverentia Clementi VII sancitur. Quis enim nescit Ponti fices, dum vel oblata confirmant privilegia, vel aliquid aliud, in quo dolus malus intervenire potest, concedunt, eas non usura cautiones, quarum modo meminimus. Qu etiam nisi verbis exprimantur, reipsa tames intelligi necesse est. Quod si negent Chernius et Aquinas, quantum poterunt conten dant, inoffenso pede decurri posse Macha velli politica, quorum prima editio Cle mentis VII privilegio communita fat Deinde meminerint quid Innocentius III, in libri epistola ad Lugdunensem archiepiscopum et Athanacensis monasterii abbatem scribit : « Discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus si prædictas confirmationis litteras per veri suspensionem et falsi suggestionem, ut supra dictum est, vobis constiterit, impetratas nullatenus permittatis, quod dictus G. ex his fructum aliquem consequatur.» Et post pauca: « Secundum canonicas sanctiones mendax precator carere debet impetralis.

CAPUT III.

In bulla Clementis deest illud ipsum, propter quod Joannis et Alexandri bullæ nomen Sabbatini privilegii datum est.

Exiguam esse, aut potius nullam in asserenda veritate Cheronii et Aquinalis sin ceritatem, hoc loco elucet magis quam si radiis solaribus describeretur. Id est primo manifestum ex contumeliis, quæ bonarum rationum vices obeunt; deinde ex re ipsa, quæ sic se habet: Cheronius et Aquinas in patrocinium et tutelam bullæ Joannis XXI, passim advocant Clementis VII bullam, ubi quæ spectant ad jactatum sabbati privile gium neutiquam comparent. Hæc autem sunt ejusmodi in Joannis XXII bullam, quam Gregorius Nazianzenus a sancto Ba silio refert: « Fratres professi dicti er dinis supplicio salvantur et culpa, et die quo ipsi sæculo recedunt, ac properato grada accelerant purgatorium, ego Mater gratiose descendam Sabbato post eorum obitum, el quot inveniam in purgatorio liberabo, et eus in montem sanctum vitæ æternæ reduca. Et, post recitata quædam confraternitatis onera: « Et hoc dicto, evanuit hæc sancta Virgo: istam ergo indulgentiam acceplo.

« PreviousContinue »