Page images
PDF
EPUB

eremitarum montis Carmeli cap. xi. « Gloriosissima Dei genitrix Virgo perpetua, Carmelitarum patrona, memor dierum antiquorum Eliæ et suorum devotorum fidelium, apparens domino Joanni XXII ante papatum, dixit: Vidi tuam ad me devotionem. Veluti igitur ego te ab adversario tuo liberabo, ad altfssimum id promovens statum sic videas similem fratribus meis vicem Eliæ filiis refundas, regulam ab Elia, et Elisæo in monte Carmeli in eorumdem vita inchoatam, ac per servum Albertum scriptam et confirmatam solide approbabis. Insuper me et meo Filio jubente privilegium. dabis, ut quicunque ordinem meum intraverit a culpa et poena liberatus in æternum salvus fiat. Ista apparitio sub bulla plumbea cum Indulgentiis fertur esse in Anglia, instrumentum vero ejusdem in conventu Januensi. »

Hanc rationem ut diluant Aquinas et Cheronius, mire se torquent. Imprimis cum ex bulla notum sit, Joanni jam pontifici creato Virginem apparuisse, ait Aquinas, non propterea nutare fidem diplomatis, sed Palæopidori, quem «< constat asservatum apud Genuenses bullæ instrumentum non legisse, et quæ de apparitione Virginis retuhit, ex aliorum relatione atque ex sensu suo retulisse.» At Paulo ante in ipsam et eadem re fidem et memoriam Palæonydori sic laudabat: « Itaque dum diploma Joannis in instrumento, quod Genuæ asservatur, cujus ante CL annos meminit Palæonidorus, anno primo ejus pontificatus consignatur, ea legitima illius epocha est. »

Hic apud Excalceatos Carmelitas Palæonidori fides nutat, quando Aquinatis causa exigit, stat vero quando non exigit. Deinde respondet: «Joatini nondum creato pontifici apparuisse Deiparam ut recte scripsit Palæonidorus. » Sed non meminit, se ante quatuor duntaxat lineas dixisse de Palæonidoro, quem omnis lapsus expertem non præstamus. Responsionem porro confirmat ex bulla, ubi Virgo sic Joanni locuta inducitur. « Te papam facio, etc., quid enim potuit Virgo benedicta dicere Joanni, se illum papam, et filii sui vicarium facere, si jam papa et vicarius Christi erat creatus ? »

Hoc ipsum responderat Cheronius in Vindiciis. Quoniam vero hæc alia bulla verba, o Joannes, o Joannes, vicarie mei dilecti Filii, Joannem jam creatum pontificem siguiticant, Cheronius ait, « affectum esse optate non adeptæ dignitatis, usu quippe, inquit receptissimum est res priusquam sint, tales appellari quales rogamus, et optamus, qualesve futuræ sunt, quando erunt, » Quod confirmat ex Apocalypsi, in qua Christus vocatur Agnus occisus ab origine mundi, atque ex Matth., cap. 1, in quo Jesse dicitur genuisse David regem. Aquinas vero dicit;

existimandum esse, ut Virgo de futura brevi illius electione certissima illum vicarium Christi compellaverit atque insuper non Jacobi, quo revera vocabatur, sed Joannis, quo vocandus erat nomine illum domaverit, sive ut promissionis suæ illum cer

tiorem redderet, sive ut ad id nomen assmendum illum incitaret. » In his omnibus non capio responsionem ex bulla peti pos se, de cujus veritate ambigitur. Idipsum pro veritatis argumento sumit, quod sup positionis argumentum esse contendimus. Quapropter exposuisse, quæ respondent omnia, et imprimis petitionem principii, confutare est. Porro vero Cheronius parum reverenter habet scripturam, cum de illius veritate lucem accommodat bullæ,quam aliquis tenebris sub nomine Joannis XXII, vulgarit.

CAPUT V.

Quarta ratio suppositionis sumpta ex usu scribendi Joannis papa XXII refertur et defenditur. Auctor Bullæ aberrat a communi stylo Joannis XXII, siquidem omnes extravagantes hujus papæ, privilegia et Bullæ, qua in fine sexti Decretalium extant, Kalendis, Idibus, Nonis perpetuo consignautur. At sabbatina Bulla consignatur die Martii ter tia. Huic rationi sic Aquinas satisfacere sibi videtur: « Respondet Joannes Cheroni errorem esse aut scribæ, sive amanuensis, a quo Gregorius Nazianzenus diploma scriptum accepit, aut typographi, qui ab eodem Gregorio acceptum typis mandavit, et ab alterutro pro tertio Idus Martii, facillima transpositioue unius litterulæ tertio die Martii scriptum fuisse. » Sic excalceatus ex ore calceati Carmelitæ respondet. At multo facilius poterat respondere ex ore Gregorii ipsius, cum quo in eadem societate vixit, sed forsan Gregorius cum sit vir candidioris pectoris, noluisset id dicere, quod præ peditus rei difficultate Cheronius divinavit, hoc est, errorem suppositionis indicem in amanuensem, vel typographum transferre. Sed hæc controversia non sedabitur, nisi genuinum Bullæ exemplar adferatur. Pra terea non facile capio, qui pro tertio Idus Martii, transpositione illius litterulæ, nos tertio die Martii, sed die Martii tertia (sic enim habet Bulla) scriptum sit. Cheronus insuper religioni non ducit eum vocibus istis, die Martii tertia, et ordinem, et ter minationem dare, quæ causæ serviat, hoc est, scribæ vel typographi errorem facilius inducat, qui postea unius litterulæ transpo sitione corrigatur. Postremo in collectione Bullarum nouaginta trium, de quibus mentio jam facta est, Calendis, nonis, Idibus nulla non consignatur, inter quas etiam sex Joannis XXII reperiuntur, Quod aute Aquinas scribat, apud Rodericum quamdam Joannis XXII Bullam extare, quæ delur octavo Augusti, pontificatus anno quinto, non moror, cum et hic auctor recentior sil, el id facere potuit, quod Gregorii scribau, vel typographum fecisse aflirmant. Apud Rodericum enim excidisse Calendas, docel inprimis inprimis liber quintus extravagantium communium, cap. 11, ubi hæc Bulla refer tur, quæ incipit: Vas electionis: in cujus fine habetur, Datum Avenione octavo Calen das Augusti, anno pontificatus nostri quinto. Deinde memorata collectio Bullarum c

[blocks in formation]

Sexta ratio suppositionis sumpta ex locis ubi invenienda esset bulla, refertur et defenditur.

Si bulla Joannis XXII veritate niteretur, causæ nihil esset admodum cur Genuæ, ut aiunt, Messanæ, Barcinone, Valentiæ, et in aliis Hispaniæ urbibus inveniretur, non Avenione, ubi datam contendunt, aut in cæteris Galliæ vicinioribus oppidis, ubi condita sunt monasteria Carmelitarum. Huic rationi sic respondet Cheronius in Vindiciisa Privilegio creditur, ubicunque inveniatur, Extrav. De præscript. cap. Ad audientiam. Intelligendum est, si modo veruin sit, nec supposititium. Quare hanc responsionem Aquinas, cum videret inuti lem esse, respondet ipse cap. v, posterioris Dissertationis, necesse non esse, ut concessa toti religioso ordini bulla, in omnibus ejus asceteriis inveniatur. » Sed quam alli non ego, sed ille sibi fingit objectionem, et suo, et meo judicio diluit optime. Deinde locum addit communem, quo disputat: « Cur in aliquibus potius, quam in alis monasteriis instrumenta publica bulJarum ordini concessarum inveniantur: nempe inprimis, quia in aliquibus majori cura quam in aliis, sibi ob necessitates urgentiores puta conflictus et oppositiones æmulorum, quibus finiendis instrumenta authentica peropportuna sunt, sive ob alias causas. Deinde, quia in aliquibus plures fuere occasiones deperdendi vetera monumenta, et instrumenta bullarum, quæ causa in Galliis maxime, locum habet, cum hemo nesciat, per bella plusquam civilia, quibus illæ diu vexatæ sunt, pleraque Caruelitarum monasteria incendiis deformata, et insanis quandoque segregum Calvinistarum molitionibus solo æquata fuisse. »> Atqui hæc omnia gratis dicuntur. Ex iis enim duobus primum non probat fuisse, Dimirum Genuæ, Messanæ, Valentiæ, Barcinone, et in aliis Hispaniæ urbibus qui de bulla Joannis XXII, deque Virginis privilegio dubitarent, vel ob id Carmelitis dieam falsi scriberent: quo in casu loci nonnihil haberet responsio. In altero supponit id, quod admodum pauci credent, aliquam dari posse occasionem, in qua religiosorum privilegia deperduntur. Carmelitarum summam in suis conservandis privilegiis diligentiam testatur memorata col

DICTIONN. DES CONFRÉRIES ET Corpor.

lectio bullarum nonaginta trium, in quibus sex Joannis XXII reperiuntur: nec tamen comparet illa, quam Aquinas defendit. Cum vero edita est hæc collectio, nondum erant nati Calvinistæ, adeo non subverterant Carmelitarum monasteria. In quænam autem bella plusquam civilia unius bullæ deprædatio transferatur, conjiciet modo quis voluerit.

Sed persequitur Aquinas. « Quorsum vero Avenione, ubi dala est bulla, non inveniatur, idonea ratio adferri potest ex bulla Alexandri V, cujus instrumenta authentica exstant Genuæ; ex ea enim docemur bullam Joannis originalem in Italiam asportatam et Alexandro exhibitam, qui eam a se lectam, et diligenter inspectam in diplomate suo testatum reliquit. Quibus verbis petitio principii notissima dialecticis fallacia committitur. Negamus enim vero Alexandru V, vel vidisse bullam Joannis, vel confecisse diploma, quo illa contineretur, ut postea videbimus. Sed quare qui pro Carmelitarum rebus nonaginta tres bullas Venetiis edidit anno мDVII, non vidit illam Joannis XXII bulam? Ex illis certe pleræque Avenione datæ sunt. Sed Aquinatem audio, qui << Jam periisse dicat, sive, cum Avenionem referretur, sive cum in aliud monasterium asportaretur. » Quis hoc credet? ego contra non periisse contendo, quod enim nunquam fuit et nusquam aliquando periisse nemo dicet.

Verum Fesaius, insuper habitis iis quæ Cheronius et Aquinas respondent, faciliori methodo rem diluit, controversia decima privilegii . Ait igitur: « Hujusmodi bullas, quæ ad universam religionem pertinent, conservari in archivio communi totius religionis, quod ordinarie instituitur in conventu, ubi reverendissimus prior generalis commoratur. Tunc autem a temporibus reverendissimi Alani Britonis, et sancti Simonis Anglici Stoch cognominati, archivium illud erat Londini in Anglia, quo transmissa fuit bulla Sabbatina, ut privilegium sacri scapularis cum privilegio Sabbatino perpetuo nexu copularetur. Quod si bulla Sabbatina fuisset Avenione reposita in archivio apostolico, etiam periisset tempore schismatis Avenionensis, quando tres Papæ simul tempore sedebant. » Et post explicatum schisma schismatisque tempus, rem asserendo scapulari vaide necessariam, subdit: « Benedictus XIII

fugit in Aragoniam, patriam suam, secum asportaus bullas, indulta, aliaque Pontificum documenta, quæ Avenioni in palatio apostolico jacebant, nec unquam cessavit usque ad mortem insignia Pontificatus retinere. Quid ergo dicendum fuisset, si bulla Sabbatina inter codices Joannis XXII relicta in manus illius antipapæ incidisset? In regnum Aragoniæ sane fuisset transmissa, non amplius videnda. Sed in regno

Angliæ conservata exstitit usque ad horribiles catholicorum strages, et monasteriorum conflagrationes, lactas ab hæreticis,

33

movente regina Elisabeth persecutionem. »> Primo finge tibi bullam, quæ nusquam edita sit, eam veluti editam boc inani commento delendes. Secundo Thomas Waldensis hoc responsum funditus profligabit cap. vi proximiæ Dissertationis.

In hac ratione cum adversariis supposui, verum esse, quod bulla Joannis XXII, Genuæ, Messanæ, Barcinone, Valentiæ, el in aliis Hispaniæ urbibus reperiatur. Nam Genuæ quidem reperitur, sed non seorsum ab Alexandri V buila, quæ non minus indubitata suppositionis suæ argumenta continet. Messanæ vero quovis modo reperiri potest, et separatim ab Alexandri bulla, et conjunctim: quando in hac urbe repe riatur Deiparæ ad Messanenses epistola, quæ nullum ante abhinc trecentos habet hic testimonium, quæque ab homine Græco stolide conficta est, cum inter alia Virgo populum, nondum Christianum, in suam fidem et clientelam admittat. Verum Barcinone, Valentiæ, et in aliis Hispaniæ urbibus separatim reperiri ut non facile crederem, Philippus Ribotus Cataloniæ provincialis efficit, qui bullæ tanta memoria dignæ haud meminit in libris decem, quos de Institutione et peculiaribus gestis Carmelitarum composuii ad annum MCCCXL.

CAPUT VIII.

Septima ratio suppositionis sumpta ex decep:o ab Virgine Papa refertur et defenditur. Joannis XXII bulla eumdem a sanctissima Virgine deceptum prodit. Quod nedum dicere, sed vel cogitare impium est. Illud tamen sic planum facimus. Deipara Joanni Papæ promittit, se erepturam eum ab adversario, si quod illa volebat, efficeret. Effecit Joannes ut ex bulla liquet sed Deipara non effecit, quod promisit, ut historia temporis docet. Joannem quippe ab adversario nou eripuit. Casanatensis adversarium interpretatur Ludovicum Bavarum; et recte. Sed in cæteris non item, ubi præsertim asserit annum pontificatus Joannis sextum, ab inita cum Bavaro concordia primum esse. Bavarus enim perpetuas non modo cum Joanne, sed etiam cum successoribus inimicitias exercuit, quibus pleni sunt omnes libri. Si quis vero Petrum Corbariensem, quem Bavarus pontificem Joannis, æmulum, crearijussit, adversarium Joannis exponat, non minus aberrabit. Etenim quo dalam anno Joannis bullam referunt Casanatensis et Gregorius, Corbariensis nondum erat creatus antipapa, quod ex hac annorum subductione constat. Gregorius enim bullam Joannis anno pontificatus ejus primo, Casanatensis vero sexto datam, scribunt. At Petrus Corbariensis anno tantum XII pontificatus Joannis ad Romanam sedem erectus est. Quem autem adversarium, a cujus insidiis eum se liberaturam Virgo promiserit, Joannes habuerit ante, pontificatum, inquirere supervacaneum foret. Cæterum qua ratione Joannes XXII liberatus sit a Corbariensi, qui Nicolaus V dictus est, sic docet Platina in Vita Joannis XXII,

<«< Abeunte in Germaniam Bavaro (alaunum MCCCXXX) re omni infecta ad imperium spectante Bonifacium Pisanus comes rem gratam Joanni pontifici facturus; an papam Avenionem perducit, ubi in carcerem conjectus vitam cum morte permutavit.. Sed ista omnia meo judicio bullæ nihil serviunt. Huic rationi tam multa, eoque tam intricata respondet Cheronius, ut pace viri tanti dixerim, nihil respondere mihi videatur. Sed Aquinas cui, quidquid ali dicunt, levissimum est, respondet: primo, « eum, qui pollicetur alicui se illum ab adversario erepturum, non polliceri, ut no insurgat in eum adversarius, sed qu nquam adversarius insurgat, non tamen pra valeat aut ita superior evadat, ut ille quem insurgit, conatibus ejus et insilis non succumbat. » Et post alia: « Itaque frustra dissertator adversus Casanatensew observal, Bavarum perpetuas cum Joanne XXII inimicitias exercuisse; si enim semel constet Bavarum Joanni non prævaluisse. Joanne illæso et intacto, constabit quequ certissime Deiparam Joannem ab adversrio illo eripuisse, adeoque effecisse, quod illi promiserat. » An autem sic diluatur ra tio, quæ ex bullæ verbis, atque ex historia illius ætatis comparata est, judicent al. Deinde respondet, « Antipapam intelli posse adversarium Joannis, cum Deipara Corbariensem futurum antipapam præ scere potuerit. Quibus verbis Aquinas triumphat de Parisiensi doctore, cui iau actum sapere licuit. Fesaius sic aliter respon det controversia xu privilegii 11. « Dico, inquit, primo beatissimam Virginem Mariam effecisse quod promiserat, id est eripuiss Joannem papam XXII, a suo adversario, qui erat Lodovicus Bava: us imperator Roma norum. Cum quia Bavarum Papa sæpissim vinculo anathematis innodavil, tum qui eumdem citavit Avenionem, mittens ad sum diploma obsignatum octavo Idus octobris anno MCCCXXII, in quo continebatur mandatum de abdicando imperio. » Sc Joannem ab hoc adversario eripuisse co tendit, et post alia: « Dico secundo Nor lao V antipapa primum deposito a Joan Papa XXII, posiea mortuo, eumdem Jualnem XXII, juxta promissionem beatæ Vie ginis remansisse solum Papam. » Qua ver mortuus sit antipapa, ex Platina docuimus. sed an istud beneficio Virginis tribuendun sit, viderint alii Cæterum momentis,quibus meam septimam rationem confirmo, sicsb satisfaciendum esse putavi. « Responde credendum esse juxta prophetiam bel Virginis, Joannem Papam XXII, liberatum fuisse a suo adversario, et antipapa dep sito aut mortuo remansisse solum Papa. Sic ex petitione principii, ut ita dicam, es bulla scilicet, quæ adulterina probatur respondet.

[ocr errors]

CAPUT IX.

Octava ratio suppositionis, ex inepta Virginis les tione sumpta, refertur et defenditur. Virginem inepte loquentem inducunt,

[ocr errors]

quod imposturæ manifestum indicium; nec aliunde ferri debet ob honorem Virginis. Sic apud Casanatensem loquitur, qui bullam Joannis anno pontificatus ejus sexto datam memorat: « O Joannes, Joannes, vicarie mei dilecti Filii, audi, ac cito votum meum comple, si te a tuo vis ut eripiam adversario, et te solum papam atque christianorum vicarium meis coadjuvantibus supplicationibus faciam. Et si quid a meo dulcissimo Filio petieris, gratiose ac benigne impetrabis. » At sextus jam annus erat, quo Joannes Solus rerum ecclesiasticarum summa potiebatur. Sic vero loquitur apud Gregorium, qui bullam Joannis anno pontificatus ejus primo die tertia Martii datam exhibet: O Joannes, o Joannes, vicarie mei dilecti Filii, veluti tuo te eripiam adversario, te papam facio, solemni dono vicarium meis coadjuvantibus supplicationibus dulcissimo Filio petens, quod gratiose obtinui.» At Virgo cum hæc diceret, septimus erat mensis, quo Joannes inoffenso pede vaserat ad Ecclesiæ Romanæ fastigium. Norunt omnes, qui Joannes XXII factus sit Pontifex. Interjecto namque post obitum Clementis V biennio, cum tandem convenisset inter Aquitanici generis cardinales, qui partem collegii faciebant, et cæteros Napoleone Ursino duce, ut quem Jacobus cardinalis nominasset, is pro legitimo Pontifice haberetur. Nomen ipse suum edidit, et collegio factum non improbante, Pontifex salutatus est septimo Augusti. Quod autem, in bulla, quam Casanatensis refert, ex eo Gregorius vitiosum esse numerum asseveret, quod unum numerum, ro altero, id est aunum sextum pro primo collocari facile sit, id gravis affirmat, atque ut absurdum evitet, quod evitare non potest, ut paulo ante vidimus. Satis enim superque est, Joanni creato post sex vel septem menses visam fuisse Virginem, illum que reipsa Pontificem, et legitimum Christi vicarium allocutam, ut quæ retulimus bullæ verba, cæteroquin orationis congruentiæ et sensu destituta constare nequeant. Præterea cum in bullarum exemplis aliquid corrigendum est, adhibenda sunt vera exemplaria, unde corrigatur: non vero pro arbitrio demendum id, adjiciendum vel immutandum, quod corrigentis causæ serviat. Huic rationi Aquinas respondet primo, me et hac et superiori ratione bullam Joannis incriminari. Sed hoc a veritate alienum esse, utriusque rationis lectio commonstrat. Aliud enim est, criminari bullam, quæ a Joanne data crederetur, aliud criminari bullam, quæ Joanni perperam aflingi probatur. Hæc duo confunuit modestus Paier, ut me conviciis oneret suis: hocque præsidio, quia non occurrit validius, causam sustentet, deinde respondet: « A me confundi tempus, quo Joanni Deipara apparuitet locuta est, cum tempore, quo data rest a Joanne bulla, et supponi eadem esse colloquii Virginis cum Joanne, et dati a Joanne diplomatis epocam.» Atqui ut supponatur istud, et utrumque confundatur tempus, facit subdititiæ bullæ contextus, in quo Deipara Joannem uti creatum Pontiti

cem alloquitur cum hac nominis iteratione: «O Joannes, o Joannes, vicarie mei dilecti Filii, etc. Ex hoc et aliis malleatores bullæ Virginem inepte loquentem inducere, colligimus: qui aliter colligeret hallucinaretur, id est a sensu, quem objiciunt relata bullæ verba, penitus aberraret. - Palæonidorus quidem scribit, Virginem Joanui XXII visam fuisse ante papatum, illumque hac eleganti oratione allocutum : Vidi tuam ad me devotionem, sed hoc ad rem non pertinet, quia non ex Palæonidoro, sed ex bulle verbis argumentamur. Deinde si, ut scribit Aquinas, cap. I et posterioris Disseriationis, Palæonidorus verba bullæ paucula, eaque contracta, et ex aliorum relatione, suoque sensu retulit, et in iis quæ ab aliis accipiuntur, non infrequenter cum adjectionibus, aut detractionibus referuntur, » quid istis distinguendis temporibus inserviat non videmus. Præterea cum Aquinas animadverteret in illa opinione. historicorum, qui Joannem seipsum ex compromisso nominasse Pontificem prodiderunt, accidere, ut Virgo inepte inducatur dicens Joanni, qui seipsum Pontificem elegit, eum se Pontificem facturum, alio se convertit, nec pace viri tam eruditi dixerim, ad argumentuin rei commodius. Spoudani quippe sententiam amplectitur, qui compromissum illud sic rejicit, in annalibus Ecclesiæ ad annum MCCCXVI: « Quod ad comprɔmissum, et Joannis sui ipsius electionem pertinet, solum ex iisdem antiquis auctoribus Villanium id scripisse invenimus, quod alii nec ignorare potuissent, nec tacere debuissent. Antoninus enim, a quo posteriores acceperunt, a Villanio noscitur resumpsisse, ut pleraque alia, et recentior est, quam ut ei de re GL. amplius annis ante sua tempora gesta alia fides adhibeatur, quam suo auctori Villanio: cujus quamvis magni merito consueverimus facere auctoritatein, quod tamen sciamus multa conficta fuisse in odium Pontificum Gallorum Avenione sedentium, quæ Itali facili credulitate acceperunt, de rei veritate dubitare compellit, tam aliorum silentium, quam præcipue, quod ea nunquam objecta fuisse reperitur a Ludovico Bavaro, vel ab iis qui pro illo adversus Joannem amarissime scripserunt, quæ sane non videtur nullius momenti esse potuisse ad arguendam Joannis ambitionem, quantumvis sciamus, usu receptum in ejusnodi electionibus, ut quis seipsum eligere possit. »>

Sint autem hæc vera omnia: sed quid ad propositum? Ubinam Spondanus, ubinain historici quos sequitur, si quos tamen sequitur, memorant Joannem a Deipara factum fuisse Pontificem ? Aquinas, opinor, non rejiciet amplius nostra, qui abnutiva omnia Spondani tam cupide secratur. Spondanus non ignoravit in bulla Sabbatina narrari, Virginem Joanni visam fuisse Carmelitam. illique certis pollicitam conditionibus, se eum facturum Pontificem et Christi vicarium. Non ignoravit quoque, hanc bullam jactari a Clemente Vi i Grego.io XIII, in aliis

[blocks in formation]

Nona ratio suppositionis sumpta ex silentio bullæ vel maxime publicanda, refertur et defenditur.

Si hæc bullata Deiparæ revelatio vere contigisset, nulla est dubitatio quin Joannes XXII.et qui pro eo scribebant, eamdem produxissent contra Ludovicum Bavarum; contra pseudo-pontificem, contra Michaëlem Cæsenatem, contra Guilelmum Okamum; contra Marsilium Patavinum et alios, qui Ludovici partes scriptis et armis defendebant; efficacius profecto nihil afferri pro Joanne potuisset, aut validius, quam quod Ludovicus Bavarus, vel antipapa judicatus fuisset a Virgine Joannis adversarius; quam quod Virgo allocuta fuisset Joannem, ut legitimum Christi vicarium; quam quod eadem ipsamet Virgo eumdem fecisset Papam; quam quod concessa divinitus Carmelitis privilegia confirmasset in terris, jubente cum primis Deipara, quæ hanc confirmationem postulaverat, et confirmatorem insigni stipulatione sibi obligaverat. At hujus revelationis vel eorum quæ in hac continentur, neque meminit Joannes, ipse Papa in anathematismis, quos adversus Bavarum, et antipapam edidit, neque Alexander de sancto Elpidio, neque Augustinus Triumphus, neque Alvarus Pelagius, neque auctor historia depositionis Petri de Corbario, quam Cœnalis inseruit tomo II De utroque gladio, neque alii, qui Joannis XXII causam contra memoratos illius adversarios tutati sunt. Huc accedit quod neque vetus ille auctor qui Romanorum Pontificum Avenione sedentium vitas scripsit, neque Platina, neque Dominicus Tempesta Romanus u Joanne XXII, neque Pozorius, neque Spondanus in Annalibus Ecclesiæ mentionem bullatæ revelationis ullam fecerint, cum tamen nihil illa fuisset memorabilius. Hi certe posteriores historici spreverunt potius quam non viderunt, quidquid de buila Sabbatina jactatur. Cæterum hoc temporibus personis ac rebus immersum multiplex abnutivum rem conticere videtur. Hic in primis Aquinas, cap. vi posterioris Dissertationis oblitus (venia sit dicto) quanti fecerit

10

abnutiva illa, queis Spondanus utitur, doctum ex tot auctorum silentio argumentum fastidit. Sed quo jure judicet lector, qui hanc totam suppositionis rationem com om nibus Spondani verbis composuerit diligen ter; abnutiva ratio nostra nou singularis, sed universalis est; abnu.iva vero Spondani ratio, non reipsa universalis, sed sing laris tantum est, quam et in Aquinatis, et in asserendæ veritatis gratiam admisinius.

Et quanquam memoratis in ratione nostra scriptoribus propositum non fuit, omnia al Joanne XXII concessa privilegia, vel singulas illius bullas in commentaria sua referre, propositum tamen illis esse debuit, de Joanne, vel de Joannis ad pontificatum assumptione cum loquerentur, meminisse rei, quæ ad eum vel maxime pertineret, cujusmodi fuit Sabbatinum privilegium, et recensita in eo Virginis apparitio.

Deinde sic aliter respondet dissertatoris fidem appellans : « Arbitraris revera ad veritatem aliquam confirmandam, et revis cendos ejus adversarios potentius nihil esse quam revelationis aut apparitionis prop sitionem? Non ignoras historiam de æterna Trajani salute beatæ Mecthildis et beats Brigittæ Revelationibus confirmari : scis etiam Magdalenæ et Lazari in Gallias adventum, atque oppetitam in eis mortem revelatione cœlesti, et apparitione non nemini significa tam, quæ revelatio in actis Magdalenæ qua Surius in collectaneis edidit, proponitur, et tamen neque illæ historiam accerrime cardinalis Baronii scriptoris piissimi censura subduxerunt, neque hæc vel leviter tibi per suasit adventum illum. » At ego contra ar bitraris Sabbatinam bullam istis revelatio nibus quarum meministi, certiorem esse, vel non? Si primum dicas, tecum arbitror, modo tamen arbitreris ex conscientia, ad confirmandum illud utrumque, efficaciss mam mihi videri, si secundum, mecum arbitraris, Sabbatinam bullam, et recensitam in ea Virginis apparitionem, ad confirmandam veritatem aliquam nihil conducere.

Unde recte subjicis : « Vides igitur quam nihil efficaciæ habeant apud homines op nione aliqua nione aliqua præoccupatos visiones, el apparitiones propositæ, et facile esse, ut scribit illustrissimus Spondanus ad annum MCCV, num. XII, illas explodere, el vel phantasiæ, vel dæmoni ascribere. Qu bus satis apparet, cur Spondanus ipse bullæ Sabbatinæ, et memoratæ in ea visionis non meminerit.

Tum ita persequitur Aquinas: Sed esto, habeant efficaciae aliquid apud fideles, et pios fideles propositæ apparitiones, qui censes de infensissimis hostibus, el obst natissimis atque maledicentissimis schi smaticis, quales erant Ludovicus Bavarus et cæteri qui, ab illo conducti, ejus partes defendebant, quos tu hic nominas? » A certe tantumdem habuissent efficacia, quan tum habuerunt anathematismi, quibus Joannes Bavarum, Corbariensem et alios schismaticos percussit. Desiitne, quæso, gladium Ecclesiæ in eos distringere, qui

« PreviousContinue »